Selections from Erasmus
E >>
Erasmus Roterodamus >> Selections from Erasmus
Pages:
1 |
2 |
3 |
4 |
5 |
6 | 7 |
8 |
9 |
10 |
11
Iamdudum rogabis, scio, quis huius viri fuerit
exitus. Non solum displicuit commissariis, sed etiam
suis fratribus aliquot, non quod non probarent vitam,
sed quod ea melior esset quam ipsis expediebat. Totus 215
inhiabat in lucrum animarum, ceterum ad instruendam
culinam aut exstruendos parietes, ad illectandos dotatos
adolescentes segnior erat quam illi vellent: etiamsi hoc
quoque non neglegebat vir optimus, duntaxat si quid
ad sublevandam necessitatem pertineret, verum non 220
ut plerique praepostere curabat ista. Immo quendam
etiam thynnum alienarat: is erat aulicus ac prorsus
aulicis moribus, uxorem pro derelicta habens, quam
habebat et claro genere natam et aliquot liberorum
matrem. Hic cum omnibus tentatis, quo uxorem 225
marito reconciliaret, nihil ageret, nec durus ille vel
affinium respectu vel liberorum communium affectu vel
sua ipsius conscientia flecteretur, reliquit hominem
ceu deploratum. Is paulo post ex more petasonem aut
armum suillum misit. Ceterum Ioannes (nam tum 230
Guardianum agebat) mandarat ianitori ne quid reciperet
nisi se vocato. Cum adesset munus, vocatus est:
ibi famulis qui deferebant heri nomine, 'Referte' inquit
'onus vestrum unde attulistis: nos non recipimus
munera diaboli.' 235
Itaque tametsi non ignorabant illius vitam ac doctrinam
esse seminarium egregium Evangelicae pietatis,
tamen quoniam non perinde conducebat proventui
culinae, iussus est deponere Guardiani munus: quo
nihil ille fecit lubentius, et suffectus est illi quidam, 240
quem ego novi, aliunde ascitus, homo non dicam qualis
aut quam alteri dissimilis; in summa is mihi visus est
cui nemo prudens cauletum suum vellet committere:
sive hunc obtruserunt qui cupiebant abesse, sive is
visus est ad rem magis idoneus. Porro cum ex eius 245
convictu subolesceret unus atque alter, qui simili spiritu
raperetur ad studium consulendi pietati Christianae
potius quam ad augendum penus, relegarunt hominem
Curtracum in monasteriolum virginum. Ibi
quantum licuit, sui similis docens, consolans, adhortans, 250
diem suum feliciter obiit, relictis aliquot libellis,
quos e sacris auctoribus decerpserat Gallice; quos non
dubito tales esse qualis erat hominis vita et oratio. Et
tamen audio nunc a nonnullis damnari, qui putant
esse ingens periculum si populus aliquid legat praeter 255
ineptas fabulas historiarum. Vivit adhuc illius doctrinae
scintilla in multorum pectoribus. Sic contemptim
habitus est a suis vir ille singularis, qui si Paulo apostolo
collega contigisset, nihil addubito quin illum suo
Barnabae aut Timotheo fuerit antepositurus. 260
Habes vere gemmeum Vitrarium nostrum, ignotum
mundo, celebrem et clarum in regno Christi. Nunc
Coletum huic simillimum accipe. Alterum alteri
depinxeram, et uterque alterius videndi desiderio
flagrabat, atque hac gratia Vitrarius in Angliam 265
traiecerat; ac mihi post narrabat Coletus apud se fuisse
Minoritam quendam, cuius colloquio prudenti pioque
mirum in modum fuisset delectatus, sed adhibitum
alterum quendam eiusdem ordinis Stoicum, qui visus
indigne ferre Christianum colloquium interruperit. 270
Ac fortasse Coletus hoc nomine plus laudis meretur,
quod nec indulgentia fortunae nec impetu naturae,
longe alio trahentis, potuerit ab Evangelicae vitae
studio depelli. Natus est enim e claris et opulentis
parentibus, idque Londini. Siquidem pater bis in 275
urbe sua praefecturam summam gessit, quam illi
Maioritatem appellant. Mater quae adhuc superest,
insigni probitate mulier, marito suo undecim filios
peperit ac totidem filias. Quorum omnium natu
maximus erat Coletus, ac proinde solus heres futurus 280
iuxta leges Britannicas, etiamsi illi fuissent superstites:
sed ex omnibus ille superfuit solus, cum illum
nosse coepissem. Accesserat his fortunae commodis
corpus elegans ac procerum.
Adolescens apud suos quicquid est scholasticae 285
philosophiae, diligenter perdidicit, ac titulum assecutus
est, qui septem liberalium artium scientiam
profitetur. Quarum nulla erat in qua ille non esset
gnaviter ac feliciter exercitatus: nam et libros Ciceronis
avidissime devorarat, et Platonis Plotinique libros 290
non oscitanter excusserat, nec ullam mathematices
partem intactam reliquit. Post tanquam avidus bonarum
rerum negotiator, adiit Galliam, mox Italiam.
Ibi se totum evolvendis sacris auctoribus dedit, sed
prius per omnia literarum genera magno studio peregrinatus, 295
priscis illis potissimum delectabatur, Dionysio,
Origene, Cypriano, Ambrosio, Hieronymo. Neque
tamen non legit Scotum ac Thomam aliosque huius
farinae, si quando locus postulabat. In utriusque iuris
libris erat non indiligenter versatus. Denique nullus 300
erat liber, historiam aut constitutiones continens
maiorum, quem ille non evolverat. Habet gens
Britannica qui hoc praestiterunt apud suos quod Dantes
ac Petrarcha apud Italos. Et horum evolvendis
scriptis linguam expolivit, iam tum se praeparans ad 305
praeconium sermonis Evangelici.
Reversus ex Italia, mox relictis parentum aedibus
Oxoniae maluit agere. Illic publice et gratis Paulinas
epistolas omnes enarravit. Hic hominem nosse coepi,
nam eodem tum me deus nescio quis adegerat; natus 310
tum erat annos ferme triginta, me minor duobus aut
tribus mensibus. In Theologica professione nullum
omnino gradum nec assecutus erat nec ambierat:
tamen nullus erat illic doctor vel Theologiae vel Iuris,
nullus abbas aut alioqui dignitate praeditus, quin 315
illum audiret, etiam allatis codicibus: sive hoc laudis
debetur Coleti auctoritati, sive illorum studio, quos
non puduerit senes a iuvene, doctores a non doctore
discere: tametsi post ultro delatus est doctoris titulus,
quem ille recepit magis ut illis gereret morem quam 320
quod ambiret.
Ab his sacris laboribus, Regis Henrici, eius nominis
septimi, favore Londinum est revocatus, ac Decanus
apud divum Paulum factus, ut illius praeesset collegio
cuius literas sic adamabat. Est autem dignitas eius 325
nominis apud Anglos prima, tametsi sunt aliae proventu
magis opimo. Hic vir optimus tanquam ad
opus vocatus, non ad dignitatem, collegii sui collapsam
disciplinam sarsit, et, quod erat illic novum, singulis
diebus festis in suo templo contionari instituit, praeter 330
contiones extraordinarias, quas nunc in regia, nunc
aliis atque aliis locis habebat. Porro in suo templo
non sumebat sibi carptim argumentum ex Evangelio
aut ex epistolis Apostolicis, sed unum aliquod argumentum
proponebat, quod diversis contionibus ad finem 335
usque prosequebatur: puta Evangelium Matthaei,
symbolum fidei, precationem Dominicam. Et habebat
auditorium frequens, in quo plerosque primores suae
civitatis et aulae regiae.
Mensam Decani, quae antea sub hospitalitatis titulo 340
luxui servierat, contraxit ad frugalitatem. Nam cum
et ante annos aliquot in totum abstinuisset a cena,
caruit vespertinis convivis. Porro cum serius pranderet,
etiam tum minus habuit multos: sed hoc
pauciores, quod et frugalis esset apparatus, tametsi 345
nitidus, et brevis accubitus, denique sermones qui non
delectarent nisi doctos ac bonos. Consecrata mensa
mox puer aliquis clara voce distincte pronuntiabat
caput aliquod ex epistolis Pauli aut proverbiis Salomonis.
Ex eo delectum locum ipse fere repetebat, ac 350
sermonis occasionem sumebat, sciscitans ab eruditis
aut ingeniosis etiam idiotis, quid hoc aut illud dictum
sibi vellet. Atque ita sermonem temperabat, ut quanquam
et pius et gravis, tamen nihil haberet taedii aut
supercilii. Rursus sub convivii finem, cum iam utcunque 355
satisfactum esset non voluptati sed necessitati,
aliud argumentum iniecit: atque ita convivas dimisit
et animo et corpore refectos, ut meliores discederent
quam venerant, et stomachum minime cibis onustum
referrent. 360
Impense delectabatur amicorum colloquiis, quae
saepe differebat in multam noctem: sed omnis illius
sermo aut de literis erat aut de Christo. Si grati
confabulonis non erat copia (nec enim quibuslibet
delectabatur), puer aliquis e sacris libris aliquid 365
pronuntiabat. Me nonnunquam et peregrinationis
comitem ascivit, nihil erat illic eo festivius: sed
semper libellus erat itineris comes, nec alii sermones
quam de Christo. Impatiens erat omnium sordium,
adeo ut nec sermonem ferret soloecum ac barbarie 370
spurcum. Quicquid erat domesticae supellectilis, quicquid
apparatus in cibis, quicquid in vestibus, quicquid
in libris, nitidum esse volebat, de magnificentia
non laborabat. Non nisi pullis vestibus utebatur, cum
illic vulgo sacerdotes ac theologi vestiantur purpura. 375
Summa vestis semper erat lanea ac simplex; si frigus
hoc postulabat, interulis pelliciis se muniebat.
Quicquid e sacerdotiis redibat, id in usus domesticos
oeconomo suo dispensandum reliquit: quod erat patrimonii
(erat autem amplissimum) ipse in pios usus 380
distribuebat. Nam patre defuncto, cum ingentem
pecuniae vim accepisset ex hereditate, ne servata
gigneret in eo aliquid morbi, novam scholam exstruxit
in coemeterio Sancti Pauli, puero Iesu sacram, opere
magnifico. Adiecit aedes magnificas, in quibus agerent 385
duo ludi magistri, quibus amplum salarium designavit,
quo gratuito docerent, sed sic uti schola non capiat
nisi certum numerum. Eam distinxit in partes
quatuor. Primus ingressus habet ceu catechumenos.
Nullus autem admittitur nisi qui iam norit et legere 390
et scribere. Secunda pars habet eos quos hypodidascalus
instituit. Tertia quos superior erudit. Alteram
ab altera dirimit velum quoddam quod adducitur
ac diducitur cum libet. Supra cathedram praeceptoris
sedet puer Iesus singulari opere, docentis gestu, quem 400
totus grex adiens scholam ac relinquens hymno salutat.
Et imminet Patris facies dicentis 'Ipsum audite': nam
haec verba me auctore ascripsit. In postremo sacellum
est, in quo licet rem divinam facere. Tota schola
nullos habet angulos aut secessus, adeo ut nec cenaculum 405
sit ullum aut cubiculum. Pueris singulis suus
est locus in gradibus paulatim ascendentibus, distinctis
spatiis. Quaeque classis habet sedecim, et qui in sua
classe praecellit, sellulam habet ceteris paululo eminentiorem.
Nec quosvis admittunt temere, sed delectus 405
fit indolis et ingeniorum.
Vidit illud vir perspicacissimus, in hoc esse praecipuam
reipublicae spem, si prima aetas bonis rationibus
institueretur. Ea res cum constet immensa pecunia,
tamen nullum in huius consortium admisit. Quidam 410
legarat in eam structuram centum libras monetae
Britannicae: ubi sensit Coletus hac gratia sibi nescio
quid iuris vindicare laicos, permissu episcopi sui eam
pecuniam contulit in sacras vestes templi. Reditibus
totique negotio praefecit non sacerdotes, non episcopum 415
aut capitulum, ut vocant, non magnates: sed cives
aliquot coniugatos, probatae famae. Roganti causam
ait nihil quidem esse certi in rebus humanis, sed tamen
in his se minimum invenire corruptelae.
Atque ut hoc opus nemo non probavit, ita multi 420
demirabantur cur magnificentissimas aedes exstrueret
intra pomeria monasterii Carthusiensium, quod non
procul abest a regia quae dicitur Richemonda. Aiebat
se parare sedem illam suae senectuti, cum iam impar
laboribus aut morbo fractus cogeretur se submovere 425
ab hominum consortio. Illic erat animus philosophari
cum duobus aut tribus amiculis eximiis, inter
quos me solitus est numerare; sed mors antevertit.
Nam cum ante paucos annos correptus esset sudore
pestilenti, qui morbus peculiariter infestat Britanniam, 430
et ab eodem tertio repetitus, utcunque tamen revixit;
sed ex morbi reliquiis contracta est viscerum tabes,
qua periit. Sepultus est ad australe chori latus in suo
templo humili sepulchro, quod in eum usum iam ante
annos aliquot delegerat, inscriptione addita 'IOAN. COL.' 435
Finem faciam, mi Iona, si pauca commemoraro
primum de ipsius natura, deinde de opinionibus paradoxis,
postremo de procellis quibus explorata est
hominis ingenua pietas. Cuius minimam portionem
debebat naturae suae; siquidem animo praeditus erat 440
insigniter excelso et omnis iniuriae impatientissimo,
ad luxum ac somnum mire propensus, ad iocos ac
facetias supra modum proclivis. Haec ipse mihi fassus
est, nec omnino tutus a morbo philargyriae. Adversus
haec ita pugnavit philosophia sacrisque studiis, vigiliis, 445
ieiuniis, ac precibus, ut totum vitae cursum ab huius
seculi inquinamentis purum peregerit. Opes in pios
usus dissipavit. Adversus animi celsitudinem ratione
pugnavit, adeo ut a puero quoque moneri se pateretur.
Somnum ac luxum abstinentia cenae perpetua, iugi 450
sobrietate, indefessis laboribus studiorum sanctisque
colloquiis profligavit: et tamen si quando sese obtulisset
occasio vel iocandi apud facetos vel colloquendi
cum feminis vel accumbendi in opiparis conviviis,
vidisses aliqua naturae vestigia. Et ob id fere a laicorum 455
consuetudine abstinuit, sed praecipue a conviviis:
ad quae si quando cogebatur, me aut mei similem
adhibebat, quo Latinis fabulis declinaret profana colloquia.
Atque interim sumpto ex uno tantum genere
cibi pusillo, uno aut altero cerevisiae haustu contentus 460
erat, a vino temperans, quo tamen delectabatur eleganti,
sed temperatissime utens. Ita se sibi semper
habens suspectum, cavebat ab omnibus quibus esse
posset offendiculo cuiquam; nec enim ignorabat
omnium oculos in se coniectos. 465
Nunquam vidi ingenium felicius, atque ob id similibus
ingeniis unice delectabatur: sed ad haec se malebat
demittere quae praepararent ad immortalitatem vitae
futurae. Nulla in re non philosophabatur, si quando
se laxabat fabulis amoenioribus. In pueris ac puellis 470
delectabat naturae puritas ac simplicitas, ad cuius
imitationem suos vocat Christus, angelis eos solitus
comparare.
Iam ut alteram exsolvam partem, opinionibus a
vulgo multum dissidebat, sed mira prudentia hac in 475
re sese attemperabat aliis, ne quos offenderet, aut ne
quid labis in famam contraheret; non ignarus quam
iniqua sint hominum iudicia, quamque prona in malum
credulitas, quantoque facilius sit maledicis linguis
contaminare famam hominis quam benedicis sarcire. 480
Inter amicos ac doctos liberrime profitebatur quid
sentiret. Scotistas, quibus hominum vulgus ceu peculiare
tribuit acumen, aiebat sibi videri stupidos et
hebetes et quidvis potius quam ingeniosos; nam
argutari circa alienas sententias ac verba, nunc hoc 485
arrodere, nunc illud, et omnia minutatim dissecare,
ingenii esse sterilis et inopis. Thomae tamen, nescio
qua de causa, iniquior erat quam Scoto. Etenim cum
hunc apud illum aliquando laudarem ut inter recentiores
non aspernandum, quod et sacras literas et 490
auctores veteres videretur evolvisse (cuius rei suspicionem
mihi fecerat Catena quae vocatur Aurea) et
aliquid haberet in scriptis affectuum, semel atque
iterum dissimulavit obticescens. Verum ubi rursus
in alio colloquio inculcarem eadem vehementius, 495
obtuitus est me, velut observans serione haec dicerem
necne; cum animadverteret me ex animo loqui,
tanquam afflatus spiritu quodam, 'Quid tu' inquit,
'mihi praedicas istum, qui nisi habuisset multum
arrogantiae, non tanta temeritate tantoque supercilio 500
definisset omnia? et nisi habuisset aliquid spiritus
mundani, non ita totam Christi doctrinam sua profana
philosophia contaminasset.' Admiratus sum hominis
impetum, coepique diligentius eius viri scripta evolvere.
Quid verbis opus est? omnino decessit aliquid meae 505
de illo existimationi.
Cum nemo magis faveret Christianae pietati, tamen
erga monasteria, quae nunc falso nomine pleraque sic
vocantur, minimum habebat affectus; eisque aut nihil
aut quam minimum largiebatur, ac ne moriens quidem 510
aliquid illis decidit: non quod invisos haberet ordines,
sed quod homines suae professioni non respondebant.
Nam ipsi in votis erat se prorsus ab hoc mundo extricare,
sicubi repperisset sodalitium vere coniuratum in
vitam Evangelicam. Atque id negotii mihi delegarat 515
Italiam adituro, narrans sese apud Italos comperisse
quosdam monachos vere prudentes ac pios. Nec enim
ille iudicabat esse religionem quam vulgus iudicat, cum
sit aliquoties ingenii penuria. Laudabat et Germanos
aliquot, apud quos residerent etiamnum priscae religionis 520
vestigia. Dictitare solebat se nusquam reperire
minus corruptos mores quam inter coniugatos, quod
hos affectus naturae, cura liberorum ac res familiaris
ita veluti cancellis quibusdam distringerent, ut non
possent in omne flagitii genus prolabi. 525
Nulli mortalium generi erat infensior quam episcopis
qui pro pastoribus lupos agerent; nec ullos
magis exsecrabatur, quod cultu sacro, caerimoniis,
benedictionibus ac veniolis sese venditarent populo,
cum toto pectore servirent mundo, hoc est gloriae et 530
quaestui. E Dionysio ceterisque priscis theologis
quaedam hauserat, quibus non ita favebat, ut usquam
contenderet adversus decreta ecclesiastica, sed tamen
ut minus esset iniquus iis qui non probarent sic
passim in templis adorari imagines pictas, ligneas, 535
saxeas, aereas, aureas, argenteas: item iis qui dubitarent
an sacerdos insigniter ac palam improbus
conficeret aliquid sacramentali functione; haudquaquam
favens istorum errori, sed indignans iis qui vita
palam et undique contaminata praeberent causam 540
huiusmodi suspicionis.
Collegia quae multo magnificoque sumptu sunt apud
Anglos instituta, dicebat officere bonis studiis, nec
aliud esse quam invitabula otiosorum: neque scholis
publicis perinde multum tribuebat, quod ambitio 545
profitendi et quaestus omnia vitians corrumperet
sinceritatem omnium disciplinarum.
Ut confessionem secretam vehementer probabat, negans
se ulla ex re capere tantundem consolationis ac
boni spiritus, ita anxiam ac subinde repetitam vehementer 550
damnabat. Cum apud Anglos mos sit ut
sacerdotes fere cotidie faciant rem divinam, ille tamen
contentus erat diebus Dominicis ac festis sacrificare,
aut certe pauculis diebus extra hos: sive quod sacris
studiis, quibus se parabat ad contionandum, et ecclesiae 555
suae negotiis distineretur; sive quod comperiret se
maiore cum affectu sacrificare si id ex intervallo faceret.
Haudquaquam tamen improbabat illorum institutum,
quibus placeret cotidie adire mensam Dominicam.
Cum esset ipse doctissimus, tamen anxiam hanc et 560
laboriosam sapientiam non probabat, quae ex omnium
disciplinarum cognitione et ex omnium auctorum
lectione velut ansis omnibus absolvitur: dictitans ita
deteri nativam illam ingenii sanitatem et sinceritatem,
hominesque reddi minus sanos et ad Christianam 565
innocentiam puramque ac simplicem caritatem minus
idoneos. Plurimum tribuebat epistolis apostolicis, sed
ita suspiciebat admirabilem illam Christi maiestatem, ut
ad hanc quodammodo sordescerent apostolorum scripta.
Omnia fere Christi dicta miro ingenio revocarat ad 570
terniones, unde et librum instituerat scribere. Quod
sacerdotes etiam occupati cotidie tam prolixas preces
exhaurire cogerentur, etiam domi atque in itinere,
vehementer admirabatur; cultum autem ecclesiasticum
magnifice fieri valde probabat. 575
Innumera sunt hodie in publicis scholis receptissima
a quibus ille plurimum dissentiebat, de quibus inter
amiculos solebat aliquando conferre; apud alios dissimulabat,
ne geminum caperet incommodum, ut et
nihil proficeret nisi in peius, et existimationis suae 580
iacturam faceret. Nullus erat liber tam haereticus
quem ille non attente evolveret, dicens se plus aliquotiens
ex illis capere fructus quam ex horum libris
qui sic omnia definiunt, ut frequenter adulentur
coryphaeis, nonnunquam et sibi ipsis. Recte loquendi 585
copiam non ferebat peti e praeceptionibus grammaticorum,
quas asseverabat officere ad bene dicendum, nec
id contingere nisi evolvendis optimis auctoribus; sed
huius opinionis ipse poenas dedit. Cum enim esset
et natura et eruditione facundus, ac dicenti mira 590
suppeteret orationis ubertas, tamen scribens subinde
labebatur in his quae solent notare critici. Atque hac,
ni fallor, gratia a libris scribendis abstinebat, atque
utinam non abstinuisset: nam huius viri cogitationes
quacunque etiam lingua proditas optarim. 595
Iam ne quid defuisse putetur absolutae Coleti pietati,
tempestates quibus agitatus est accipe. Nunquam illi
bene convenerat cum suo Episcopo, de cuius moribus
ne quid dicam, superstitiosus atque invictus erat
Scotista, et hoc nomine sibi semideus videbatur: quo 600
quidem ex genere cum aliquot noverim quos nolim
improbos appellare, nullum tamen adhuc vidi quem
mea quidem sententia possis vere pureque dicere
Christianum. Nec admodum gratus erat plerisque sui
collegii, quod tenacior esset disciplinae regularis, ac 605
subinde quiritabantur se pro monachis haberi; quanquam
hoc collegium olim fuit, et in vetustis syngraphis
vocatur orientale monasterium.
Sed cum iam odium senis Episcopi--erat enim non
minor annis octoginta--atrocius esset quam ut premi 610
posset, ascitis duobus episcopis aeque cordatis nec
minus virulentis, incipit Coleto negotium facessere,
non alio telo quam quo solent isti, si quando cui
exitium moliuntur. Defert eum apud archiepiscopum
Cantuariensem, articulis aliquot notatis, quos ex illius 615
contionibus decerpserat. Quorum unus erat quod
docuisset non adorandas imagines: alter quod sustulisset
a Paulo laudatam hospitalitatem, qui enarrans
illud ex Evangelio, 'Pasce, pasce, pasce oves meas,' cum
in prioribus duobus cum reliquis interpretibus consentiret, 620
pasce exemplis vitae, pasce sermone doctrinae,
in tertio dissensisset, negans convenire ut apostoli, qui
tum erant pauperes, iuberentur oves suas pascere
subsidio temporali, et huius loco aliud quiddam
substituisset: tertius, quod cum in contione dixisset 625
quosdam de charta contionari (id quod multi frigide
faciunt in Anglia), oblique taxasset Episcopum, qui ob
senium id solitus sit facere. Archiepiscopus, cui Coleti
dotes erant egregie cognitae, patrocinium innocentis
suscepit, e iudice factus patronus, cum ipse Coletus ad 630
haec aliaque stultiora respondere dedignaretur.
Non conquievit tamen senis odium. Tentavit aulam
regiam in Coletum concitare, atque in primis Regem
ipsum, iam aliud telum nactus, quod publice dixisset in
contione pacem iniquam praeferendam bello aequissimo. 635
Id enim temporis adornabatur bellum in Gallos, et
huius fabulae non minimam partem Minoritae duo
agebant; quorum alter fax belli mitram meruit, alter
bonis lateribus vociferabatur in contionibus in poetas:
sic enim designabat Coletum, eum is a poeticis numeris 640
esset alienissimus, alioqui non imperitus musices.
Hic Rex, egregius iuvenis, dedit evidens specimen
ingenii sui regno dignissimi, privatim hortans Coletum,
pergeret sua doctrina libere succurrere moribus eius
seculi corruptissimis, neque subduceret lucem suam 645
temporibus tenebricosissimis: se non ignorare quid in
illum stimularet episcopos illos, neque nescire quantum
ipse fructus attulisset genti Britannicae sua vita
sacraque doctrina. Addebat sese sic cohibiturum
illorum conatus, ut aliis liqueret non impune fore si 650
qui Coletum impeterent. Hic Coletus egit quidem
gratias pro animo regio, ceterum quod obtulit deprecatus
est, negans se velle ut cuiquam peius esset sua
causa; se potius cessurum munus quod gerebat.
Sed aliquanto post data est illis ansa ut sperarent 655
iam posse confici Coletum. A Pascha parabatur
expeditio in Gallos. In die Parasceves Coletus apud
Regem et aulicos mire contionatus est de victoria
Christi, adhortans Christianos omnes ut sub Regis sui
vexillo militarent ac vincerent. Etenim qui odio, qui 660
ambitione mali pugnarent cum malis seque vicissim
trucidarent, non sub Christi sed sub diaboli signis
militare: simulque ostendit quam res esset ardua
Christianam obire mortem, quam pauci bellum susciperent
non odio aut cupiditate vitiati: quam vix 665
consisteret eundem habere fraternam caritatem, sine
qua nemo visurus esset Deum, et ferrum in fratris
viscera demergere. Addidit, ut Christum Principem
suum imitarentur potius quam Iulios et Alexandros.
Multaque alia tum declamavit in hanc sententiam sic 670
ut Rex nonnihil metueret ne haec contio adimeret
animos militibus quos educebat. Huc velut ad bubonem
omnes convolant mali, sperantes fore ut Regis
animus iam in illum posset exacerbari. Accersitus
est Coletus iussu Regis. Venit, pransus est in 675
monasterio Franciscanorum quod adhaeret regiae
Grienwikensi. Rex ubi sensit, descendit in hortum
monasterii, et Coleto prodeunte dimisit suos omnes.
Ubi solus esset cum solo, iussit ut tecto capite
familiariter colloqueretur, atque ita exorsus est iuvenis 680
humanissimus: 'Ne quid temere suspiceris, Decane.
Non huc accersivi te, quo turbem tuos sanctissimos
labores, quibus unice faveo, sed ut exonerem conscientiam
meam scrupulis aliquot, tuoque cormilio
rectius satisfaciam officio meo.' Verum ne totum 685
colloquium repetam (quod fere sesquihoram productum
est), interim in aula ferociebat Bricotus, existimans
periclitari Coletum, cum per omnia conveniret illi
cum Rege; nisi quod Rex optabat, ut quod Coletus
vere dixisset, diceret aliquando explanatius ob rudes 690
milites, qui secus interpretarentur quam ipse dixisset,
videlicet Christianis nullum esse bellum iustum.
Coletus pro sua prudentia proque singulari animi
moderatione non solum animo regio satisfecit, verum
etiam auxit gratiam pristinam. Ubi reditum est in 695
regiam, Rex dimissurus Coletum allato poculo praebibit,
et complexus hominem humanissime omniaque
pollicitus quae sint ab amantissimo Rege exspectanda,
dimisit. Iam aulica turba circumstans exspectabat
exitum eius colloquii. Ibi Rex omnibus audientibus 700
'Suus' inquit 'cuique doctor esto, et suo quisque
faveat. Hic est doctor meus'. Ita discesserunt
quidam lupi, quod aiunt, hiantes, et praecipue Bricotus;
nec ab eo die quisquam est ausus impetere
Coletum. 705
Pages:
1 |
2 |
3 |
4 |
5 |
6 | 7 |
8 |
9 |
10 |
11