Selections from Erasmus
E >>
Erasmus Roterodamus >> Selections from Erasmus
Pages:
1 |
2 |
3 |
4 |
5 | 6 |
7 |
8 |
9 |
10 |
11
Paucis ante diebus in unam turrim earum quibus
moenia ex intervallis muniuntur, delata fuerant aliquot
vasa pulveris bombardici. Ea cum magistratus
iussisset reponi in summa camera turris, nescio quorum
incuria reposita sunt in imam turrim. Quod si 60
vis pulveris in summo fuisset, tectum modo sustulisset
in aera, reliquis innocuis. Ac miro casu per rimas
illas speculatorias fulmen illapsum attigit pulverem,
moxque vasa omnia corripuit incendium. Primum
impetus incendii tentavit an esset oneri ferendo possetque 65
totam molem in altum tollere. Idque testantur
qui viderunt turrim iuxta partes imas hiantem semel
atque iterum, sed rursus in se coeuntem. Ubi vis
ignis sensit molem esse graviorem quam ut totam
posset subvehere, eo conatu relicto totam turrim in 70
quatuor partes immani crepitu dissecuit, sed tanta
aequalitate ut amussi geometrica factum videri posset,
ac per aera aliam alio sparsit. Ipse pulvis accensus in
altum se recepit, qui flamma consumpta cinericiae
nubis praebebat speciem. Vidisses immania fragmenta 75
turris, avium ritu, volitare per aera; quaedam
ad ducentos passus deferri, qua dabatur liberum aeris
spatium; alia civium domos longo tractu demoliri.
Non procul a turri magistratus curarat exstruendas
aediculas quasdam. Hae lateris unius impetum excepere. 80
Tantus autem erat fragor tamque subitus, ut
qui erant in propinquo putarent rupto coelo mundum
in chaos abiturum. Nec ridiculum putabatur quod
vulgo dici solet: Quid si coelum ruat? In agris multi
sunt ruina oppressi, multi sic membris vel truncati vel 85
afflicti ut miserandum spectaculum praeberent obviis:
e quibus aiunt exstinctos numero duodecim, misere
vexatos quatuordecim. Sunt qui credant hoc ostento
quiddam portendi in futurum; ego nihil aliud arbitror
significari quam incogitantiam eorum qui casum 90
eum non usque adeo rarum non praecaverint. Nec
mirum si pulvis ille levissimus disiecit saxeum aedificium:
etiam si turrim eam undique ducentorum
pedum cinxisset paries, ignis ille subitus ac vehemens
disiectis obstaculis omnibus erupisset in suum locum. 95
Quid autem vento mollius? Et tamen inclusus terrae
cavis Boreas nonne montes totos concutit, terram
hiatu diducit, et interdum campos spatiosos in collem
erigit?
Quis hoc machinarum genus excogitavit? Olim artes 100
ad humanae vitae usum repertas diis attribuit antiquitas,
veluti medicinam Apollini, agricolationem Cereri,
vitis culturam Baccho, furandi artificium Mercurio.
Huius inventi laudem non puto cuiquam deberi, nisi
vehementer ingenioso cuipiam, nec minus scelerato 105
cacodaemoni. Si quid tale comminisci potuisset Salmoneus
ille, potuisset vel ipsi Iovi medium unguem
ostendere. Et tamen hic nunc Christianorum atque
adeo puerorum lusus est. In tantum apud nos decrescit
humanitas, accrescit immanitas. 110
Olim Corybantes tympanorum et tibiarum strepitu
homines compellebant in rabiem. Habet enim ille sonitus
miram vim ad commovendos animos. At horribilius
sonant nostra tympana, nunc anapaestis, nunc
pyrrhichiis perstrepentia. At his nunc pro tubis 115
Christiani utimur in bello, quasi illic non satis sit esse
fortem, sed oporteat furere. Quid autem dixi de bello?
Utimur in nuptiis, utimur diebus festis, utimur in
templis. Ad furiosum illum sonitum procurrunt in
publicum virgines, saltat nova nupta, ornatur festi 120
diei celebritas, qui tum est maxime laetus, si toto die
per urbem obambulat plusquam Corybanticus tumultus.
At ego arbitror apud inferos non alio organo
celebrari dies festos, si modo sunt illic ulli. Plato
putat magni referre quo genere musices uteretur civitas, 125
quid dicturus si hanc musicam audisset inter
Christianos? Iam hoc musicae genus quod simul et
flatile est et pulsatile, in templis sollemne, quibusdam
non placet, nisi bellicam tubam longe superat. Nec id
satis; sacrificus vocem ad tonitrui fragorem effingit, 130
nec alii magis placent aliquot Germaniae principibus.
Adeo nostris ingeniis nihil est dulce quod non sapiat
bellum. Sed desino iocari. Bene vale. Datum Basileae
sexto Calendas Octobris. Anno M.D.XXVI.
XXII. ARCHBISHOP WARHAM. I
Nunc fieri videmus ut ex iis qui in diatribis theologicis
diutius exercitati sunt, quam plurimi prodeant
ad disputandum arguti, ad contionandum accommodi
perquam pauci. Hic mihi succurrit vir omnium
memoria seculorum dignus, Guilhelmus Waramus, 5
archiepiscopus Cantuariensis, totius Angliae primas,
non ille quidem titulo sed re theologus. Erat enim
iuris utriusque doctor, legationibus aliquot feliciter
obeundis inclaruit et Henrico regi eius nominis
septimo, summae prudentiae principi, gratus carusque 10
factus est. His gradibus evectus est ad Cantuariensis
ecclesiae fastigium, cuius in ea insula prima est
dignitas. Huic oneri per se gravissimo additum est
aliud gravius. Coactus est suscipere cancellarii munus,
quod quidem apud Anglos plane regium est; atque 15
huic uni honoris gratia, quoties in publicum procedit,
regia corona sceptro regio imposita gestatur. Nam
hic est velut oculus, os ac dextra regis, supremusque
totius regni Britannici iudex. Hanc provinciam annis
compluribus tanta dexteritate gessit, ut diceres illum 20
ei negotio natum, nulla alia teneri cura. Sed idem
in his quae spectabant ad religionem et ecclesiasticas
functiones tam erat vigilans et attentus ut diceres eum
nulla externa cura distringi. Sufficiebat illi tempus
ad religiose persoluendum sollemne precum pensum, 25
ad sacrificandum fere cotidie, ad audiendum praeterea
duo aut tria sacra, ad cognoscendas causas, ad excipiendas
legationes, ad consulendum regi si quid in aula
gravius exstitisset, ad visendas ecclesias sicubi natum
esset aliquid quod moderatorem postularet, ad excipiendos 30
convivas saepe ducentos: denique lectioni suum
dabatur otium.
Ad tam varias curas uni sufficiebat et animus et
tempus, cuius nullam portionem dabat venatui, nullam
aleae, nullam inanibus fabulis, nullam luxui aut 35
voluptatibus. Pro his omnibus oblectamentis erat
illi vel amoena quaepiam lectio vel cum erudito viro
colloquium. Quanquam interdum episcopos, duces et
comites habebat convivas, semper tamen prandium
intra spatium horae finiebatur. In splendido apparatu 40
quem illa dignitas postulabat, dictu incredibile quam
ipse nihil deliciarum attigerit. Raro gustabat vinum,
plerumque iam tum septuagenarius bibebat pertenuem
cervisiam, quam illi biriam vocant, eamque ipsam
perparce. Porro cum quam minimum ciborum 45
sumeret, tamen comitate vultus ac sermonum festivitate
omne convivium exhilarabat. Vidisses eandem
pransi et impransi sobrietatem. A cenis in totum
abstinebat, aut si contigerant familiares amici, quorum
de numero nos eramus, accumbebat quidem, sed ita ut 50
paene nihil attingeret ciborum. Si tales non dabantur,
quod temporis cenae dandum erat, id vel precibus vel
lectioni impendebat. Atque ut ipse leporibus scatebat
mire gratis, sed citra morsum atque ineptiam, ita
liberioribus iocis amicorum delectabatur. A scurrilitate 55
et obtrectatione tam abhorrebat quam quisquam
ab angui. Sic ille vir eximius sibi faciebat dies
abunde longos, quorum brevitatem multi causantur.
Et tamen isti qui subinde queruntur ad seria negotia
sibi deesse otium, bonam diei partem, interdum et 60
noctis, perdunt in rebus non necessariis.
Verum ut eo redeam, cuius gratia interieci hunc
sermonem, erat illi iuxta morem horum temporum
necessum praeter familiam, quam alere cogebatur
numerosissimam, aulae regiae, totius regni negotiis 65
etiam profanis dare operam; nec ibi moribus hodie
receptum est ut summi praesules contionentur: tamen
quod in hoc officii genere diminutum erat, abunde
pensabat gemina vigilantia, partim prospiciens ne quis
inutilis ad Dominici gregis curam adhiberetur, partim 70
multos sua liberalitate fovens in literarum studiis,
quos sperabat ad bonam frugem evasuros. In hos
erat tam exposita liberalitas, ut moriens nihil reliquerit
praesentis pecuniae, sed aeris alieni nonnihil;
tametsi non deerat unde id dissolvi posset. Haec 75
nequaquam loquor ad gratiam. Amavi vivum nec
minus amo mortuum; quod enim in illo amabam
non periit. Si supputem quicquid ille dare mihi
paratus erat, immensa fuit eius in me liberalitas; si
ad calculum vocemus quod accepi, sane modicum est. 80
Unicum modo sacerdotium in me contulit, immo non
dedit sed obtrusit constanter recusanti, quod esset eius
generis ut grex pastorem requireret, quem ego linguae
ignarus praestare non poteram. Id cum vertisset in
pensionem, sentiretque me et eam pecuniolam gravatim 85
accipere, quod e populo cui nihil prodessem colligeretur,
sic me consolatus est vir egregie pius: 'Quid' inquit
'magni faceres, si uni agresti popello praedicares?
Nunc libris tuis omnes doces pastores fructu longe
uberiore; et indignum videtur si ad te paulum redit 90
stipis ecclesiasticae? Istam sollicitudinem in me recipio.
Providebo ne quid illi desit ecclesiae.' Idque
fecit; nam submoto cui resignaram sacerdotium
(is erat illi a suffragiis, homo variis distractus negotiis)
alium praefecit iuvenem rei theologicae peritum, probatis 95
et integris moribus.
Reverendissimum dominum Ioannem Fischerum,
Roffensem episcopum, quod cum aliis omnibus officiis
praesule dignis, tum praecipue studio docendi populum
verum praestaret episcopum, sic amabat, sic venerabatur, 100
quasi ille fuisset metropolitanus, ipse ei suffraganeus.
Hoc testimonium defuncto patrono citra
adulationis suspicionem praebere licet. Nec ille meis
eget laudibus, nec ego ullum adulationis praemium
ab eo exspecto. Sed haec ea gratia commemoravi ut 105
ostenderem exemplar, quod secuti huius aetatis antistites
facile possint pensare detrimentum officii, quod
variis distenti negotiis ad contionandum non habeant
vacuum tempus: tum quibus rationibus sibi possint
dies reddere longiores, ut ad varias curas et tempus et 110
animus et valetudo sufficiat.
XXIII. ARCHBISHOP WARHAM. II
DESIDERIUS ERASMUS ROTERODAMUS PIO LECTORI S.D.
Cum haec adornaretur editio, incomparabilis heros
Guilhelmus Waramus, archiepiscopus Cantuariensis
ac totius Angliae primas, terras reliquit et in coeleste
contubernium emigravit: vir ex omni virtutum et
ornamentorum genere concinnatus, sive spectes in 5
tanto rerum fastigio comitatem etiam infimis obviam,
sive in tanta rerum affluentia spontaneam victus
sobrietatem, sive in tantis negotiorum undis perpetuam
animi tranquillitatem (id quod divinae cuiusdam
mentis esse videtur), sive sincerum erga pietatem et 10
religionem affectum, quam semper summo studio,
nullo supercilio, tum docuit tum praestitit. Nemo
vidit illum nihil agentem. Quis autem non facile
condonasset tali viro, si quando animum negotiis
externis delassatum iocis aut lusibus relaxasset? At 15
illi pro venatu, pro aucupio, pro alea, pro chartis, pro
morionibus proque ceteris avocamentis vulgaribus erat
aut frugifera lectio aut cum erudito viro colloquium.
Iam vero benignitatem cum in omnes tum praecipue
in studiosos quid referam? De me nihil dicam, qui 20
non ita multum ab illo accepi, idque obtrusum verius
quam datum: nisi quod in acceptis numero quicquid
ille obtulit; obtulit autem frequenter vera fronte
fortunarum omnium communionem. Sed in alios
quam non fuerit illius parca liberalitas vel illa vox 25
arguit quam paulo ante mortem emisit. Nuntiantibus
enim famulis in thesauro vix esse triginta aureos
signatae pecuniae, gratulabundus dixit 'Bene habet.
Sic mori semper fuit in votis. Sat est viatici mox
hinc emigraturo'. O mentem summo episcopo dignam! 30
Ex tanta fortuna minimum impendit sibi. Mensa
erat et pro more regionis et pro dignitate tanti praesulis
splendida, sed in mediis deliciis ipse vulgaribus
libentius utebatur atque hoc ipsum parcissime. Cena
tam erat frugalis ut prope nulla esset. Vinum perquam 35
raro gustabat verius quam bibebat, contentus tenuissima
cervisia quam illi vulgo biriam appellant.
Eadem in cultu frugalitas. Nunquam holosericis
utebatur nisi rem divinam peragens; adeo ut cum sub
Caroli Caesaris et Regis Angliae conventum, qui fuit 40
ante annos, ni fallor, undecim Calecii, edicto Cardinalis
Eboracensis non episcopi tantum sed et inferioris
gradus homines cogerentur magnis impendiis ornare
sese byssinis ac damascenis, solus omnium ille contempto
edicto pilum in cultu suo non mutaverit. 45
Quid esse possit illo pectore incorruptius? Nunc felix
illa anima, sicut Ecclesiae praeclarum lumen fuit, ita
coelesti Hierosolymae sidus illustre addit. Frequenter
apud suos hanc vocem solebat emittere: 'Utinam
mihi contingat priusquam hinc emigrem, semel videre 50
complectique meum Erasmum. Nunquam sinam illum
a me divelli.' Votum erat mutuum, sed neutri contigit
quod optavit. Utinam illud concedat Christi misericordia,
ut nos invicem brevi complectamur illic ubi
nulla est futura distractio, neque quisquam erit qui 55
vel illum mihi vel me illi invideat.
Bene vale, quisquis es qui haec legis.
Friburgi Brisgoiae Anno M.D.XXXIII.
XXIV. THE LlVES OF VITRARIUS AND COLET
ERASMUS ROTERODAMUS IODOCO IONAE ERPHORDIENSI S.D.
Quod tam impense rogas, vir optime, ut tibi Ioannis
Coleti vitam paucis velut in brevi tabella depingam,
hoc faciam lubentius, quod suspicor te tibi quaerere
egregium aliquod pietatis exemplar, ad quod tuum
institutum attemperes. Equidem, mi Iona carissime, 5
ut fatear me cum multis habuisse consuetudinem
quorum integritas mihi valde probaretur, tamen nullum
adhuc vidi in cuius moribus nescio quid adhuc Christianae
puritatis non desiderarem, quoties ad horum
duorum sinceritatem conferrem aliquem; quorum alterum 10
mihi nosse contigit apud oppidum Artesiae, quod
vulgo dicitur sancti Audomari, cum huc me pestis, hac
sane in parte mihi felix, Lutetia propulisset; alterum
in Britannia, quo me Montioii mei caritas pertraxerat.
Lucrum facies, cuius scio te avidissimum; pro uno duos 15
dabo.
Prior dictus est Ioannes Vitrarius, ordinis Franciscani--nam
in hoc vitae genus adolescens inciderat;
meo iudicio nulla ex parte posthabendus Coleto, nisi
quod ob servitutem instituti minus multis prodesse 20
poterat. Annos natus erat ferme quadraginta quatuor
cum hominem nosse coeperam; ac statim adamare me
coepit, hominem sui multum dissimilem. Erat auctoritatis
maximae apud optimos quosque, multis magnatibus
gratissimus, corpore procero et eleganti, natura 25
felici, animo sic excelso ut nihil esset illo humanius.
Scoticas argutias puer imbiberat, quas nec prorsus improbabat,
quod quaedam scite dicerentur licet sordidis
verbis, nec rursus magni faciebat. Ceterum, ubi contigisset
Ambrosium, Cyprianum, Hieronymum degustare, 30
mirum quam prae his illa fastidiebat. Nullius ingenium
magis admirabatur in sacris literis quam Origenis: cumque
cavillarer me mirari, quod hominis haeretici scriptis
delectaretur, ille mira alacritate 'Fieri non potuit' inquit
'quin hoc pectus inhabitarit Spiritus sanctus, unde 35
tot libri tam eruditi tanto ardore scripti prodierunt'.
Quanquam autem illud vitae institutum, in quod
per inscitiam aetatis fuerat vel delapsus vel pertractus,
nequaquam probabat, subinde dictitans apud me
fatuorum esse vitam potius quam religiosorum ad nolae 40
signum dormire, expergisci, redormiscere, loqui, tacere,
ire, redire, cibum capere, desinere pastu, denique nihil
non facere ad praescriptum humanum potius quam ad
Christi regulam: nihil iniquius esse quam inter tam inaequales
aequalitatem, maxime quod illic saepenumero 45
coelestia ingenia ac melioribus rebus nata, caerimoniis
et constitutiunculis humanis aut etiam livore sepelirentur:
tamen nec cuiquam unquam fuit auctor mutandae
vitae, nec ipse quicquam huiusmodi molitus est, paratus
omnia ferre potius quam ulli mortalium offendiculo 50
esse, Pauli sui exemplum in hoc quoque referens.
Nihil autem erat tam iniquum quod ille pacis servandae
studio non summa cum alacritate perpeteretur.
Libros divinos, praesertim epistolas Pauli, sic edidicerat,
ut nemo melius teneret ungues digitosque suos 55
quam ille Pauli sui sermones. Dedisses initium ex quacunque
parte, ille mox totam epistolam absque ullo lapsu
fuisset prosecutus. Ambrosii pleraque tenebat memoriter.
Vixque credibile est quantum item ex aliis orthodoxis
veteribus memoria complecteretur. Praestitit hoc illi 60
partim memoria natura felix, partim assidua meditatio.
Rogatus a me in familiari colloquio, quibus modis
praepararet animum suum iturus ad contionandum,
respondit se solitum in manus sumere Paulum, et in
eius lectione tam diu commorari, donec sentiret incalescere 65
pectus. Illic haerebat, addens igneas ad Deum
preces, donec admoneretur esse tempus incipiendi.
Non dividebat fere contiones suas; id quod vulgus ita
facit, quasi secus facere non liceat; unde fit ut frequenter
sit frigidissima distinctio. Quanquam omnis 70
illa distinctionum cura frigus addit orationi, et artificii
significationem praebens fidem elevat dicentis. At hic
perpetuo quodam sermonis fluxu connectebat sacram
Epistolam cum Evangelica lectione, ut auditor domum
rediret et eruditior et inflammatior ad studium pietatis. 75
Neque gesticulationibus ineptiebat nec vociferationibus
tumultuabatur, sed totus apud se sic promebat verba,
ut sentires ex ardenti ac simplici sed sobrio pectore
proficisci: nec usquam immorabatur ad taedium usque,
neque iactabat sese variis citationibus nominum, quemadmodum 80
nunc e Scoto, Thoma, Durando, nunc ex iuris
utriusque libris, nunc e philosophis, nunc e poetis
centones frigidos consarcinant, quo populo nihil nescire
videantur. Totus sermo quem promebat erat sacrae
scripturae plenus, nec aliud ructare poterat. Amabat 85
quod loquebatur.
Nonnunquam septies contionabatur uno die, nec
unquam illi deerat sermonis eruditi copia, quoties de
Christo loquendum erat. Quanquam tota illius vita
nihil erat nisi sacra contio. Erat alacer minimeque 90
tetricus in convivio: sed sic ut nullam unquam praeberet
speciem levitatis aut ineptiae, luxus aut intemperantiae
multo minus. Miscebat sermones eruditos,
plerumque sacros, et ad pietatem facientes. Talia erant
colloquia, si quis illum adibat; aut si quem ille visebat, 95
aut si quo faciebat iter, habebat potentes amicos,
qui illi in itinere mulum aliquoties aut equum subiciebant,
quo commodius liceret confabulari; ibi promebat
vir optimus exhilarato spiritu quae nullis gemmis
poterant aestimari. Neminem ab se tristem dimittebat, 100
immo neminem non dimittebat meliorem et ad pietatis
amorem animatiorem.
Nihil erat in quo sentire posses illum ulli suo commodo
servire; non ventri, non ambitioni, non avaritiae,
non voluptati, non odio, non livori, non ullis malis affectibus 105
erat obnoxius. Quicquid acciderat, agebat gratias
Deo: nec aliud erat gaudium quam si quos inflammasset
ad studium Evangelicae pietatis. Nec irritus fuit
illius conatus. Complures tum viros tum feminas
lucri fecerat Christo: qui quantum differrent ab hoc 110
Christianorum vulgo, mors arguebat. Vidisses enim
huius discipulos summa cum alacritate spiritus mori, et
sub mortem vere cygneam canere cantionem, ea promentes
quae pectus afflatum sacro numine testarentur:
cum ceteri peractis caerimoniis et adhibitis sollemnibus 115
illis protestationibus fidentes, diffidentes exhalarent
animam. Testis est huius rei medicus eximius eius
oppidi Ghisbertus ac pertinax verae pietatis cultor, qui
plurimis utriusque scholae morientibus adfuit.
Pertraxerat aliquot et e sui gregis sodalibus, sed 120
pauciores--(quemadmodum et Christus apud suos non potuit
multas virtutes facere)--; nam illis fere placent qui
sua doctrina plurimum commeatus convehunt in culinam,
potius quam qui plurimas animas asserunt Christo.
Cum autem ab omnibus vitiis abhorrebat animus 125
ille purissimus ac vere templum Christo dicatum, tum
maxime a libidine, adeo ut odore talium gravissime
offenderetur, tantum aberat ut turpiloquium ferre posset.
In vitia vulgi nunquam odiose debacchabatur, neque
quicquam adferebat e secretis confessionibus: sed ita 130
depingebat honestatis imaginem, ut se quisque tacitus
agnosceret. In consiliis dandis mira prudentia, mira
integritas, mira dexteritas. Secretas confessiones non
admodum volens audiebat, sed tamen in hoc quoque
serviebat caritati: anxias ac subinde repetitas 135
confessiones palam detestabatur.
Superstitioni ac caerimoniis minimum tribuebat,
vescebatur cibis quibuslibet sobrie et cum gratiarum
actione. Vestitus erat nihil ab aliis differens. Solebat
nonnunquam et valetudinis causa suscipere iter aliquod, 140
si quando senserat corpus humore degravari. Quodam
igitur die, cum persolveret pensum precum matutinarum
cum suo sodali, sensissetque stomachum fortassis
ob pridianam inediam nauseantem, ingressus domum
proximam, sumpsit cibi nonnihil, ac repetito itinere 145
pergebat precari. Ibi cum sodalis illius putaret omnia
repetenda ab initio, quod primae horae precibus nondum
dictis sumpsisset cibum, ille alacer negavit quicquam
esse admissum, immo Deo nonnihil fore lucri.
'Antehac' inquit 'languidi et segnes precabamur; nunc 150
alacribus animis illi dicemus hymnos spirituales; et
eiusmodi sacrificiis ille delectatur, quae ab hilari datore
offeruntur.'
Ego cum id temporis diversarer apud Antonium a
Bergis abbatem Bertinicum, nec nisi post meridiem 155
illic pranderetur, neque meus stomachus ferret tam
diutinam inediam (erat autem tempus quadragesimae),
praesertim cum totus essem in studiis, solebam ante
prandium sorbitiuncula tepida fulcire stomachum, quo
duraret in horam prandii. Hac de re cum illum 160
consulerem num liceret, ille circumspecto sodali, quem
tum habebat laicum, ne quid offenderetur: 'Immo,' inquit
'peccares nisi faceres, et ob cibulum omitteres ista tua
sacra studia, tuoque corpusculo faceres iniuriam.'
Cum Alexander Pontifex ex uno Iubilaeo fecisset 165
duos, quo quaestus esset uberior, eiusque dispensationem
Episcopus Tornacensis praesente pecunia suo
periculo redemisset, summo studio adnitebantur commissarii,
ne sortem perderet Episcopus, immo ut lucrum
non poenitendum accederet. Hic in primis ad fabulae 170
partes vocabantur ii qui in contionibus populo essent
gratiosi. Noster sentiens id in scrinia conferri, quo
sublevabantur ante pauperes, non improbabat quod
offerebat Pontifex, nec probabat tamen. Ceterum illud
improbabat, quod tenues fraudarentur solito subsidio: 175
damnabat stultam eorum fiduciam qui nummo in
scrinium coniecto putarent sese liberos a peccatis.
Tandem obtulerunt commissarii centum florenos ad
structuram templi (nam id tum aedificabatur in eius
monasterio), ut si nollet commendare venias pontificias, 180
saltem ea taceret quae officerent. Ibi vir velut afflatu
sacro percitus, 'Abite' inquit, 'hinc, Simoniaci, cum
vestra pecunia. An eum me putatis qui ob pecuniam
sim suppressurus Evangelicam veritatem? Ea si vestro
quaestui obstat, mihi maior esse debet cura animarum 185
quam vestri compendii.' Cessere tum vigori pectoris
Evangelici homines male sibi conscii, sed interim
praeter exspectationem summo diluculo affixa est excommunicatio;
quae tamen a cive quodam detracta est
priusquam multis innotesceret. 190
Ille nihil his minis territus, summa cum animi tranquillitate
docebat populum et Christo sacrificabat: nec
ullum metum prae se ferebat talis anathematis, quod
ob Christum praedicatum intentaretur. Mox citatus
est ad Episcopum Morinensem. Paruit Episcopo suo, 195
venit uno sodali comitatus, nihil ipse de se sollicitus:
sed tamen inscio illo cives equitum praesidia collocarant
in itinere, ne per insidias interceptus in antrum
aliquod coniiceretur. Quid enim non audet auri sacra
fames? Episcopus obiecit articulos aliquot, quos ex 200
illius collegerant contionibus: ille magno animo respondit
et Episcopo satisfecit. Aliquanto post denuo
vocatus est, obiecti sunt plures: ubi et ad hos responderat,
rogabat cur non aclessent accusatores, ut suo
quoque periculo accusarent: se iam bis venisse honoris 205
illius gratia quod episcopus esset, ceterum non venturum
tertio, si simili modo vocaretur: esse sibi domi
melius negotium. Ita suo ingenio relictus est, sive quia
deerat ansa nocendi, sive quia timebant populi tumultum,
in quo probitas illius habebat optimum quemque 210
addictissimum: etiamsi ille tale nihil ambiebat.
Pages:
1 |
2 |
3 |
4 |
5 | 6 |
7 |
8 |
9 |
10 |
11