Selections from Erasmus
E >>
Erasmus Roterodamus >> Selections from Erasmus
Pages:
1 |
2 |
3 |
4 | 5 |
6 |
7 |
8 |
9 |
10 |
11
XVIII. BISHOP FISHER
ERASMUS REUCHLINO SUO S.D.
Nullo sermone consequi queam quo studio, qua
veneratione, tuum nomen prosequatur magnus ille
literarum ac pietatis antistes, Episcopus Roffensis;
adeo ut cum antehac plurimi fecerit Erasmum, nunc
admiratione Reuchlini paene contemnat: quae res 5
adeo me nulla urit invidia, ut vehementer etiam
gaudeam proque mea virili currentem, quod aiunt,
exstimulem. Nullas ad me dat literas (scribit autem
crebrius) in quibus non faciat honorificentissimam tui
mentionem. Decreverat posito cultu episcopali, hoc 10
est linea veste qua semper utuntur in Anglia nisi cum
venantur, traicere, hac praecipue causa impulsus quo
tecum colloqui liceret; tanta habet hominem discendi
tuique sitis. Atque hac lege nos ad navim properantes
decem apud sese dies detinuit, ut una traiceremus. 15
Verum incidit postea cur mutaret consilium; at, si
rem distulit, animi propositum non mutavit. In
extremo digressu sollicite me rogavit qua re posset tibi
gratum facere. Respondi tuam fortunam non esse
eiusmodi ut magnopere egeres pecunia, verum si 20
mitteret annulum aut vestem aut aliud eiusmodi quod
ceu sui monumentum posses amplecti, id fore gratissimum.
Respondit se nihil laborare quanti constaret,
modo tibi gratum esset. Collaudavi hominis animum;
suspicor eum brevi ad te venturum. Interim fac 25
scribas mihi quid tibi potissimum mitti cupias; nullis
ille parsurus est sumptibus. Sensi illum avidissimum
calamorum Niloticorum, cuiusmodi mihi tres donasti;
proinde si tibi sunt aliquot, nullum munus gratius
mittere possis. Non gravaberis eum crebris appellare 30
literis, et item Coletum. Uterque tui studiosissimus
est, uterque talis est, ut etiam si nulla speraretur
utilitas, tamen ob egregias quibus praediti sunt virtutes
et animum in te propensum, digni essent amore mutuo.
Nunc ambo summam apud suos obtinent auctoritatem; 35
Coletus etiam regiae maiestati intimus est et ad
privatissimum colloquium quoties vult admittitur.
Leo summus pontifex ad meam epistolam quam
excusam legisti diligenter respondit; nec minus amanter
quam diligenter adiecit alterum Breve, quo me sua 40
sponte Regi Anglorum commendavit haudquaquam
more vulgari; atque id nominatim adiecit, se id sua
sponte facere nec a me neo a quoquam ut id faceret
rogatum. Responderat uterque Cardinalis; verum
hae literae in Germaniam missae sunt ad Richardum 45
Paceum, hominem egregie doctum, qui nunc apud
Helvetios oratorem gerit. Quin et Pontificis Brevia
mihi non ante sunt reddita quam in Angliam redii;
quae si tempore fuissent reddita, fortasse et Hieronymum
Leoni dedicassem. Mihi vixdum in Brabantiam 50
reverso illustrissimus princeps meus Carolus praebendam
donavit satis et honorificam et copiosam.
Revisi Britanniam salutaturus Maecenates meos et
amicos veteres; repperi multo nostri quam reliqueram
amantiores. Archiepiscopus cum semper amaret 55
unice, nunc tantum adiunxit veteri in me studio ut
ante parum amasse videri possit. Omnia sua mihi
detulit; recusavi pecuniam. Abeunti donavit equum
et calicem eum operculo elegantissimum inauratum,
pollicitus apud mensarios pecuniam quantam iussero se 60
depositurum. Novum Testamentum plurimos amicos
mihi conciliavit ubique, tametsi nonnulli strenue
reclamarint, praesertim initio; sed hi in absentem
tantum et ferme tales ut nec legerint opus meum et, si
legerint, non intellecturi. 65
Scribe ad nos frequenter, doctissime Reuchline.
Quicquid Antuerpiam miseris ad Petrum Aegidium,
scribam publicum, id mihi certo reddetur. Bene vale,
Germaniae decus.
Si Philippum iuvenem ad Roffensem miseris tuis 70
commendatum literis, mihi crede, tractabitur humanissime
et ad amplissimam fortunam provehetur; nec
usquam continget plus otii ad optimas literas. Fortassis
ille sitit Italiam. At his temporibus Italiam
habet Anglia et, ni plane fallor, quiddam Italia 75
praestantius. Rursum vale.
Calecii VI Kalendas Septembres.
XIX. A JOURNEY FROM BASEL TO LOUVAIN
ERASMUS RHENANO SUO S.D.
Accipe, mi Beate, totam itineris mei tragico-comoediam.
Mollis etiamnum ac languidulus, ut scis,
Basileam relinquebam, ut qui nondum cum coelo
redissem in gratiam, cum tamdiu domi delituissem,
idque perpetuis laboribus distentus. Navigatio fuit 5
non inamoena, nisi quod circa meridiem solis aestus
erat submolestus. Brisaci pransi sumus, sed ita ut
nunquam insuavius. Nidor enecabat, tum nidore
graviores muscae. Desedimus plus semihoram ad
mensam otiosi, donec adornarent scilicet illi suas 10
epulas. Tandem nihil appositum est quod edi posset;
sordidae pultes, offae, salsamenta non semel recocta,
merae nauseae. Gallinarium non adii. Qui hunc
renuntiavit teneri febri, bellum quiddam adiecit;
Minoritam illum theologum, quicum mihi fuerat 15
concertatio, sacros calices oppignerasse suo iure. O
Scoticam subtilitatem! Sub noctem eiecti sumus
in vicum quendam frigidum; cuius nomen nec libuit
scire nec, si sciam, velim edere. Illic paene exstinctus
sum. In hypocausto non magno cenavimus plus 20
opinor sexaginta, promiscua hominum colluvies, idque
ad horam ferme decimam: o qui fetor, qui clamor,
praesertim ubi iam incaluerant vino! Et tamen ad
illorum clepsydras erat desidendum.
Mane multa adhuc nocte e stratis exturbamur 25
clamore nautarum. Ego et incenatus et insomnis
navim ingredior. Argentinam appulimus ante prandium
ad horam ferme nonam; illic commodius accepti
sumus, praesertim Schurerio suppeditante vinum.
Aderat aliqua sodalitatis pars, mox universi salutatum 30
veniunt, sed nemo officiosius Gerbelio. Gebuilerius et
Rudalphingius me immunem esse voluerunt; quod
iam illis novum non est. Illinc equis Spiram usque
contendimus; neque usquam militis umbram vidimus,
cum rumor atrocia sparsisset. Anglus equus plane 35
defecit vixque Spiram attigit; sic eum tractaverat
sceleratus iste faber, ut illi ambae aures ferro candenti
inurerentur. Spirae furtim subduxi me e diversorio,
et ad Maternum meum vicinum me recipio. Illic
Decanus, vir doctus et humanus, suaviter et comiter 40
nos biduum accepit. Hic forte fortuna Hermanum
Buschium repperimus.
Illinc curru vectus sum Wormaciam, atque hinc
rursus Maguntiam. Forte in eundem currum inciderat
quidam Caesaris secretarius, Ulrichus cognomento 45
Farnbul. Is incredibili studio tum itinere toto me
observavit, tum Maguntiae non passus ingredi diversorium
ad aedes canonici cuiusdam pertraxit: abeuntem
ad navem deduxit. Navigatio non fuit inamoena, ob
coeli commoditatem, nisi quod longior erat, nautarum 50
studio. Ad haec offendebat equorum paedor. Comitati
sunt me primum diem officii gratia Ioannes
Longicampianus qui pridem Lovanii professus est: et
huius amicus iureconsultus quidam. Aderat et Wesphalus
quidam dominus Ioannes, canonicus apud Sanctum 55
Victorem extra Maguntiam, homo commodissimus
ac festivissimus.
Ubi Popardiam appulimus, nosque, dum exploratur
navis, in ripa deambulabamus, nescio quis agnitum
me telonae prodidit. Telones est Christophorus, ni 60
fallor, Cinicampius, vulgato verbo Eschenfelder. Incredibile
dictu quam gestierit homo prae gaudio.
Pertrahit in aedes suas. In mensula inter syngraphas
telonicas iacebant Erasmi libelli. Beatum se clamitat,
advocat liberos, advocat uxorem, advocat amicos 65
omnes. Interim nautis vociferantibus mittit duos
vini cantharos, rursum vociferantibus mittit alteros,
pollicitus ubi redierint se illis vectigal remissurum,
qui talem virum sibi advexerint. Hinc officii gratia
comitatus est nos Confluentiam usque dominus Ioannes 70
Flaminius, virginibus sacris illic praefectus, vir angelicae
puritatis, iudicii sobrii sanique, doctrinae non
vulgaris. Confluentiae dominus Matthias, officialis
episcopi, nos domum suam rapit, homo iuvenis sed
moribus compositis; Latini sermonis exacte peritus, 75
tum iureconsultissimus. Illic cenatum est hilariter.
Apud Bonnam nos reliquit ille canonicus, vitans
urbem Coloniensem; quam et ipse vitare cupiebam,
sed minister cum equis eo praecesserat, neque
quisquam erat in navi certus, cui de ministro revocando 80
negotium committere potuissem: et nautis
diffidebam. Mane itaque ante sextam Agrippinam
appulimus die Dominico, coelo iam pestilenti. Diversorium
ingressus mando hospitii ministris de conducenda
biga, et cibum ad decimam parari iubeo. Audio 85
sacrum, prandium differtur. De biga non successit.
Tentatur de equo conducendo; nam mei erant inutiles.
Nihil succedit. Sensi id quod erat. Agebatur ut illic
haererem. Ego protinus iubeo meos adornari equos,
imponi alteram manticam, alteram hospiti committo, et 90
claudo meo equo ad Comitem Novae aquilae percurro:
est autem iter horarum quinque. Is agebat Bedburii.
Apud hunc suavissime quinque dies sum commoratus
tanta tranquillitate et otio, ut bonam recognitionis
partem apud eum peregerim; nam eam Novi Testamenti 95
partem mecum abduxeram. Utinam hominem
nosses, mi Beate. Iuvenis est, sed rara et plusquam
senili prudentia, pauciloquus, sed quod de Menelao
praedicat Homerus, argute loquitur, imo cordate, citra
ostentationem doctus non in uno studiorum genere 100
tantum, totus candidus et amico amicus. Iam firmus
eram ac robustulus, iam mihi pulchre placebam, ac fore
sperabam ut validus Episcopum inviserem Leodiensem
et alacrem me redderem amicis Brabanticis. Quae
convivia, quas gratulationes, quas confabulationes 105
mihi promittebam. Decreveram, si vernasset autumnus,
Angliam adire, et quod rex iam toties offert,
accipere. Sed o fallaces mortalium spes! o subitas
et inopinatas rerum humanarum vices! E tantis
felicitatum somniis in extremum exitium praecipitatus 110
sum.
Iam in posterum diem erat conducta biga. Comes
nolens mihi ante noctem valedicere, praedicavit se
ante abitum mane visurum me. Ea nocte saeva
quaedam venti tempestas coorta est, quae et ante 115
diem proximum praecesserat. Ego nihilo secius surgo
post noctis medium, annotaturus quaedam Comiti;
cumque iam esset hora septima, nec prodiret Comes,
iubeo illum excitari. Venit et, ut est modestissimo
pudore praeditus, rogat num esset sententia discedere 120
coelo tam incommodo; se mihi timere. Ibi, mi Beate,
Iupiter nescio quis aut malus genius, non dimidium
mentis, ut ait Hesiodus, sed totam mentem ademit;
nam dimidium mentis ademerat, cum Coloniae me
committerem. Atque utinam aut ille acrius amicum 125
commonuisset, aut ego verecundis sed amicissimis
monitis obsequentior fuissem. Rapit me fati vis.
Quid enim aliud dicam?
Conscendo bigam non tectam, flante vento
quantus altis montibus 130
Frangit trementes ilices.
Auster erat, neque quicquam praeter meras pestes
spirabat. Ego mihi vestibus probe tectus videbar, sed
ille violentia sua nihil non penetrabat. Successit
sub noctem pluviola, vento suo pestilentior. Venio, 135
Aquisgranum lassulus ob quassationem bigae, quae
mihi in via saxis constrata tam erat gravis, ut equo
quamlibet claudo maluerim insidere. Hic per canonicum
quendam, cui me Comes commendarat, rapior
e diversorio ad aedes cantoris. Ibi ex more convivium 140
agitabant aliquot canonici. Mihi prandium tenuissimum
acuerat stomachum; sed apud hos tum nihil
erat praeter carpas, easque frigidas. Expleo me. Cum
in multam noctem (nam serius accubuerant) cena proferretur
fabulis, ego petita venia cubitum abeo, quod 145
proxima nocte minimum dormieram.
Postridie pertrahor ad aedes Vicepraepositi; nam
ad illum redibat periodus. Ibi cum praeter anguillam
nihil esset piscium,--nimirum tempestas fuerat in
culpa, cum ipse sit alioqui splendidus convivator--, 150
expleo me pisce durato ventis, quem a baculo quo
contunditur, Germani stockfisch vocant: nam eo
alioqui satis delector; sed comperi partem huius adhuc
crudam fuisse. A prandio, quoniam coelum erat
pestilentissimum, in diversorium me confero. Iubeo 155
excitari foculum. Confabulatur mecum canonicus ille,
vir humanissimus, ferme sesquihoram. Deinde pactus
cum auriga de manticis, rursus invitor ad cenam.
Excuso, non proficio. Apparatus tum erat praelautus,
sed mihi frustra. Ubi confovissem stomachum sorbitiuncula, 160
domum me confero; dormiebam enim apud
cantorem. Egredior; ibi corpus inane mire ad nocturnum
coelum inhorruit. Nox gravis fuit.
Postridie mane rursus hausta cervisiola tepida cum
paucis micis panis, equum conscendo morbidum et 165
claudum; quo fuit incommodior equitatio. Iam sic
affectus eram, ut magis conveniret lecto confoveri
quam equo insidere. Sed ea regio non parum habet
rusticitatis, commoditatis aut elegantiae minimum, et
illic mihi ne valere quidem satis esset commodum, 170
nedum aegrotare: quo magis libebat effugere.
Latronum periculum (nam ibi summum erat) aut
certe metum extudit morbi molestia. Confectis eo
cursu quatuor passuum milibus perventum est ad
Mosae traiectum. Illic sorbitiuncula utcunque confoto 175
stomacho, rursus inscensis equis Tongros adeo. Id oppidum
abest tribus milibus passuum. Haec postrema
equitatio mihi longe gravissima fuit. Incommodus
incessus equi mire torquebat renes. Tolerabilius ambulabam
pedibus, sed metuebam sudorem, et periculum 180
erat ne nox in agris nos occupasset; itaque incredibili
totius corporis cruciatu Tongros pervenio.
Iam ob inediam ac laborem inediae additum omnes
corporis nervi defecerant; adeo ut nec firmus esset
status aut incessus. Lingua--nam ea valebat--dissimulabam 185
morbi magnitudinem. Hic cervisiaria
sorbitiuncula foto stomacho cubitum eo. Mane iubeo
conduci bigam tectam. Mihi visum est ob silices
equo insidere, donec ad terrenam viam esset ventum.
Conscendo maiorem equum, quod is commodius iret 190
per saxa et pedibus certioribus. Vix conscenderam,
contactus coelo frigido sentio oboriri glaucoma, posco
pallium. Sed mox syncopis successit. Vel manu
contacta poteram excitari. Ibi meus Ioannes cum
ceteris astantibus passi sunt in equo sedentem mea 195
sponte expergisci. Experrectus bigam ascendo.
Iam eramus vicini oppidi divi Trudonis. Rursus
inscendo equum, ne biga vectus viderer aegrotus.
Rursus coelo vespertino offensus nauseo, sed citra
syncopim. Offero duplum precium bigario, ut me 200
postridie vehat usque ad Tenas. Id oppidum abest
a Tongris sex milibus passuum. Accipit conditionem.
Hic hospes mihi notus narrat quam graviter tulerit
Episcopus Leodiensis, quod se insalutato discessissem
Basileam petens. Confoto stomacho sorbitiuncula eo 205
cubitum. Hic forte quadrigam nactus, quae Lovanium
peteret (aberat autem sex milibus passuum), in eam
me conicio. Incredibili molestia vectus sum, ac paene
intolerabili, sed tamen eo die ad horam septimam
pervenimus Lovanium. 210
Non erat sententia petere meum cubiculum, vel
quod suspicabar illic frigere omnia, vel quod nolebam
committere ut, si pestis rumor ex me fuisset ortus,
collegii commodis aliquo pacto officerem. Ad Theodoricum
typographum diverto, amicum sincerum. 215
Ea nocte eruperat inscio me maximum ulcus, iamque
dolor conquieverat. Postridie accerso chirurgum.
Apponit malagmata. Iam novum ulcus accesserat in
tergo, quod minister fecerat Tongris, dum ob renum
dolorem ungens me oleo rosaceo, digito calloso durius 220
fricat costam quandam. Id post exulceratum est.
Abiens chirurgus clam dicit Theodorico et famulo
pestem esse; missurum quidem malagmata se, non
venturum autem ipsum ad me. Accerso medicos,
negant quicquam esse morbi: rursum alios consulo, 225
idem affirmant. Accerso Hebraeum, is optabat tale
corpus suum quale meum esset.
Cum non redirit uno atque altero die chirurgus,
rogo Theodoricum quid sit in causa. Excusat ille
nescio quid. At ego rem suspicans 'Quid?' inquam, 230
'Num iudicat esse pestem?' 'Hoc ipsum' inquit
'constanter affirmat; tres esse carbunculos.' Risi
satis, nec ullam pestis imaginationem demitto in
animum. Post dies aliquot venit chirurgi pater,
inspicit, idem iudicat, et in os asseverat germanam 235
esse pestem? Nec sic quidem mihi persuaderi potuit.
Accerso clam alterum chirurgum magni nominis.
Inspicit; is vero, ut erat homo rusticior, 'Non vererer'
inquit, 'tecum cubare'; idem sentiebat Hebraeus.
Accerso medicum quendam, cui plurimum tribuunt 240
Lovanii; nam hic bonos esse medicos admodum est
rarum. Rogo numquid mali portenderet corpus;
negat. Narro de ulceribus, addens argumenta, quibus
colligerem non esse pestem. Ulcera non erant nova
neque sponte nata. Nulla febris, nullus insignis capitis 245
dolor nisi ob iactionem, nulla somnolentia, palatum perpetuo
sanissimum.
Cetera sat fortiter audierat. At simul atque ulcerum
mentio facta est, sensi hominem pertimescere. Do
medico coronatum aureum, pollicitus est se post 250
prandium ad me rediturum. Is territus ex oratione
mittit ministrum. Reicio; et iratus medicis Christo
medico me commendo. Stomachus intra triduum
restitutus est, hausto pullo gallinaceo contuso, et
cyatho vini Belnensis. Hic protinus ad studii quoque 255
laborem reversus, absolvo quod deerat in Novo
Testamento.
Apud Theodoricum curatus fere quatuor hebdomadis,
in cubiculum meum remigravi. Semel duntaxat
ad proximum templum exii sacri gratia, nondum 260
sat firmis viribus. Si pestis fuit, pestem eam labore
et incommoditate animique robore depuli: quando
saepenumero magna morbi pars est morbi imaginatio.
Ab adventu protinus edixeram ne quis me adiret,
nisi nominatim accitus, ne vel ego cuiquam essem 265
terrori vel mihi quisquam officio suo molestus: tamen
irrupit Dorpius omnium primus; mox Atensis, Marcus
Laurinus et Paschasius Berselius, qui cotidie aderant,
mihi bonam morbi partem ademerunt mellitissima
consuetudine sua. 270
Mi Beate, quis crederet hoc corpusculum exile,
delicatum, atque etiam aetate iam imbecillius, post
tot itinerum labores, post tot studiorum sudores, tot
etiam morbis suffecturum? Scis enim quam graviter
paulo ante laborarim Basileae, idque non semel. 275
Nonnulla suspicio tangebat animum meum, eum
annum mihi fore fatalem; adeo malo malum succedebat,
semperque gravius. Ego vero tum etiam cum
maxime morbus urgebat, sic eram affectus ut nec
vitae desiderio cruciarer nec mortis metu trepidarem. 280
In uno Christo tota spes erat, a quo nihil aliud
precabar, nisi ut daret quod mihi saluberrimum esse
iudicaret. Iuvenis olim, ut memini, ad nomen etiam
mortis solebam inhorrescere. Hoc certe profeci accessione
aetatis, mortem leviter metuo, neque metior 285
hominis felicitatem longaevitate. Annum excessi
quinquagesimum, ad quem cum ex tam multis tam
pauci perveniant, iure queri non possum me parum
diu vixisse: deinde si quid hoc ad rem pertinet, iam
nunc paratum est monimentum, quo posteris tester 290
me vixisse. Et fortassis a rogo, quemadmodum poetae
loquuntur, ut consilescet livor, ita magis elucescet
gloria: quanquam non convenit ut Christianum pectus
tangat humana gloria: utinam ea contingat gloria ut
Christo probemur. 295
Bene vale, Beate carissime. Cetera cognosces ex
literis ad Capitonem. Lovanii. Anno M.D.XVIII.
XX. ENGLISH UNIVERSITIES
CLARISSIMO BARONI GULIELMO MONTIOIO ERASMUS ROTERODAMUS S.D.
Unice Maecenas, antehac gratulatus sum Angliae
tuae, quae tot haberet viros egregia probitate parique
doctrina praeditos: nunc propemodum invidere incipio,
quae sic efflorescat omni genere studiorum, ut omnibus
regionibus laudem praeripiat ac paene tenebras offundat. 5
Quanquam ista laus haud ita nova est vestrae insulae,
in qua constat et olim eximios viros exstitisse. Declarant
id vel academiae vestrae, quae vetustate nobilitateque
cum vetustissimis ac celeberrimis certant. Deamo
Richardum episcopum Wintoniensem, qui magnificentissimum 10
collegium suo sumptu proprie dicavit
bonis literis. Magis autem exosculor egregium ac
prorsus heroicum animum Thomae Cardinalis Eboracensis,
cuius prudentia schola Oxoniensis non solum
omni linguarum ac studiorum genere, veram et 15
moribus qui deceant optima studia, condecorabitur.
Nam Cantabrigiensis academia iampridem omnibus
floret ornamentis, praeside Ioanne episcopo Roffensi,
qui nulla in parte non egregium agit praesulem.
Ceterum huius laudis praecipua portio regio pectori, 20
velut horum consiliorum fonti, debetur. Cum tot
regnis ac regibus altissima pax est atque, ut augurari
libet, aeterna. Pelluntur nocentes, vigent bonae leges,
evehuntur optimae literae. Rex ipse hisce rebus
omnibus non solum auctor est ac dux, verum etiam 25
exemplum, primus ipse praestans quod praescribit.
Nulli mortalium magis ex animo bene volo quam tibi;
et tamen parum abest quin invideam tuae celsitudini,
quaetantis bonis fruatur sine me quondam commodorum
et incommodorum socio. Quodque gravius est, interim 30
dum tu tot nominibus felix es, mihi cum taeterrimis
quibusdam non hominibus sed portentis conflictandum;
in quo mehercle lubens experirer quid posset eloquentia,
ni me Christianus pudor, ceu Pallas quaepiam Homerica,
iam capulo manum admoventem capillos vellicans 35
revocaret. Bene vale.
Antuuerpiae, Anno M.D.XIX. Calendis Maiis.
XXI. AN EXPLOSION AT BASEL
ERASMUS ROTERODAMUS NICOLAO VARIO MARVILLANO S.
Multa quidem nova cotidie nobis gignit hic Africa
nostra, Nicolae carissime; sed quaedam eius sunt
genoris, ut nec tibi gratum arbitrer futurum legere nec
mihi tutum scribere. Quod nuper accidit accipe. Ad
duodecimum Calendas Octobris, evocatus amoenitate 5
coeli, secesseram in hortum, quem Ioannes Frobenius
satis amplum et elegantem meo commercatus est hortatu.
Nam ibi soleo pomeridianis aliquot horis vel
somnum obrepentem arcere vel assiduitatis taedium
fallere, si quando invitat aeris temperies. Post 10
deambulatiunculam conscenderam domunculam hortensem,
iamque coeperam aliquid ex Chrysostomo vertere, cum
interim vitreas fenestras ferit fulmen, sed tacitum ac
lene. Primum suspicabar oculorum esse errorem.
Cum rursus semel atque iterum effulsisset, demiror ac 15
prospicio si se vertisset coelum, contractisque nubibus
pluviam ac tempestatem minaretur. Ubi nihil video
periculi, ad librum redeo. Mox auditur sonitus, sed
obtusior. Ad eum modum poetae narrant Iovem ludere,
si quando est hilarior; siquidem longe aliud 20
fulminis genus erat quo gigantum moles disiecit ac
Salmonea et Ixionem demisit in Tartara. Paulo post
emicat plus fulgoris, et audio fragorem horribilem,
cuiusmodi fere crepitus audiri solet, si quando fulminis
ictus impegit se vehementius in aliquid solidum. 25
Etenim cum agerem Florentiae eo tempore quo Iulius
Pontifex, terrenus Iuppiter, tonabat ac fulminabat adversus
Bononiam, magnam diei partem et tonabat
vehementer et fulminabat, magnaque vis imbrium
ruebat. Cum horribilis fragor insonuisset, territus 30
subduxi me et ad ceteros redii. 'Aut me plane fallit'
inquam 'animus, aut post hunc crepitum audietis
aliquid parum laeti nuntii.' Et ecce non ita multo
post, venit chirurgus nuntians in collegio virginum
tres ictas; quarum una mox exanimata est, altera 35
propemodum exstincta, tertia sic afflicta ut negaret
esse spem vitae.
Ad similem itaque sonitum surrexi et prospicio quae
sit coeli facies. Ad laevam erat serenitas, ad dexteram
conspicio novam nubis speciem, velut e terra sese 40
proferentis in sublime, colore propemodum cinericio,
cuius cacumen velut inflexum sese demittebat. Dixisses
scopulum quempiam esse vertice nutantem in mare.
Quo contemplor attentius, hoc minus videbatur nubi similis.
Dum ad hoc spectaculum stupeo, accurrit famulorum 45
unus quem domi reliqueram, anhelus, admonens
ut subito me domum recipiam; civitatem armatam in
tumultu esse. Nam is mos est huic reipublicae, ut
sicubi fuerit exortum incendium, confestim armati
procurrant ad tuendas portas ac moenia. Nec satis 50
tutum est armatis occurrere; ferrum enim addit ferociam
animis, praesertim ubi nihil est periculi. Hortus
autem in quo studebam erat pone moenia. Recurro
domum, multis obviis armatis. Aliquanto post rem
totam didicimus, quae sic habebat. 55
Pages:
1 |
2 |
3 |
4 | 5 |
6 |
7 |
8 |
9 |
10 |
11