Selections from Erasmus
E >>
Erasmus Roterodamus >> Selections from Erasmus
Pages:
1 |
2 | 3 |
4 |
5 |
6 |
7 |
8 |
9 |
10 |
11
Ante lucem extrudo eos ad iter. Toto itinere tracto
iuvenem sane comiter. Ubi perventum est ad oppidum
cui nomen Claro monti, paro ingredi, non illic acturus
noctem sed aurum commutaturus, ne quid ea res esset 105
in mora in vico pernoctantibus. Dissuadet iuvenis,
affirmans sibi satis esse monetae argenteae. Itaque ad
laevam oppido relicto pergimus. Iam vico proximi cum
essemus, forte praecesserat Anglus una cum iuvene,
ego sequor, 110
sicut meus est mos,
nescio quid meditans nugarum et totus in illis.
Interim imprudente me descenderat Anglus. Iuvenis
adduxerat equum ad fores, ubi nunquam fuerat diversorium.
Ubi sensi, demiror quid cogitet. Ille circumspectans 115
negat se illic intra quatuordecim fuisse
annos. Rogat quod mihi placeat diversorium. 'Quid
si huc' inquit 'divertamus?' et ostendit domum
destinatam. Non abnuo, memor quod illic olim sat
commode acceptus fuissem, sed ignarus hospitem esse 120
mutatum. Datur ex more cubiculum. Apponitur
vinum, sed male respondens palato. Atqui vix eramus
ingressi, cum video ignoto illi iuveni in culina vinum
in vitro appositum, eo colore ut mihi gratularer. Hao
igitur spe frustratus descendo, expostulo cum hospite; 125
mutatur vinum. Haec iam tum mirabar magis quam
habebam suspecta.
Quare (ut ad intermissum narrationis ordinem
redeam) iam certa suspicione latrocinii id agere coepi
quo me cultro subducerem. 'Quid igitur' inquam 130
'tibi in animo est?' 'Ego' inquit 'fortasse vos
Parisios deportabo, verum huic genero plane domum
est recurrendum.' 'Immo' inquam 'commodius dabo
consilium. Quando casus tam acerbus vobis accidit,
ut tu filiam, hic uxorem prope perdiderit, illud vestra 135
causa faciam. Habes a me scutatum sole insignem,
restant passuum quatuordecim milia; diminue de
ratione mercedis quantum de itinere superest, ac
redite. Nos reliquum iter aut pedibus conficiemus
aut equos mutabimus.' Caput quatiebat homo, deinde 140
descendit, iuvene relicto mira latrocinii peritia ut quid
nobis esset sententiae per hunc expiscaretur. Hic
ego accito adolescente 'Heus,' inquam 'quaeso, verum
dicas, quidnam de uxore tua, cedo?' Confessus est
rem commenticiam, verum socero necessarium esse 145
iter Parisios, ut creditum repeteret. 'Ne quid' inquit
'illius oratione commoveare. Quin vos cras summo
diluculo equos conscendite, nos utrique consequemur.'
'Atqui non temere est' inquam 'quod nos tanto
itinere tam repente assequitur, et quidem noctu, tum 150
die tam sacro.' Erat enim postridie Virginis matris
purgatio. 'Et quorsum' inquam 'attinet tot concinnare
mendacia?' Iussit me adolescens bono esse
animo, se omnia ex mea facturos esse sententia.
'Quod si quid ille gravetur,' inquit 'ego non deseram 155
te, donec mihi rumpatur cor'; atque haec vultu illo
stupido. Ita adsimulabat sese, tanquam furtim mihi
contra socerum studeret; deinde descendit et ille, quid
nisi ut praeceptori suo rem renuntiaret.
Interea solitudinem nactus Anglum rogo quid tandem 160
ipsi videretur. Is praeter latrocinium paratum nihil
se videre respondit. 'At quid' inquam 'consilii?'
Iam nox erat profunda. Venit interea cauponaria
lectos instratura; rogo ubinam essemus cubituri,
lectum ostendit. 'Et ubi reliqui duo?' 'In altero' 165
inquit 'hoc lecto'; qui communi cubiculo continebatur.
Tum ego 'Est mihi' inquam 'quiddam nugarum
transigendum cum hoc meo comite; sine nos
in hoc cubiculo cubitare solos, dabitur merces utroque
pro lecto.' Ibi venefica mulier et quid ageretur haud 170
ignara primum suadere coepit ut una potius cubaremus;
eos esse viros probos, nec causam esse quo minus
illos in cubiculo dormire vellemus. Si quid inter
nos haberemus communicandum, id sermone nostrate
licere fieri; sin pecuniae nostrae timeremus, illis servandam 175
committeremus, ovem (ut aiunt) lupo. Et ut
malefica dignum erat, manifestaria vanitate reliqua
cubicula iam hospitibus occupata ementiebatur, quando
praeter nos nemo in iis aedibus erat hospes. Quid
multa? Argumentis victa obstinate sese id facturam 180
negabat. Iubeo fores igitur aperiat ac nos aliquo eiciat.
Ne id quidem se facturam affirmat, descenditque irata ac
submurmurans et homicidae illi rem omnem renuntiat,
me de gradibus subauscultante.
In Anglo nihil erat neque animi neque consilii neque 185
linguae; nam Gallice prorsus nesciebat. Mihi primum
illud visum est esse consultissimum, obice ferreo occludere
cubiculi ostium, obiecto et ingenti scamno querno.
Verum id consilium mox displicuit reputanti nos in
tam vastis aedibus solos obiici pluribus; et iam multa 190
nox erat, nec usquam vociferatio potuisset exaudiri,
nisi qua parte cubiculum spectabat viam publicam: at
illic obstabat templum monasterii cuiusdam. Interea
dum circumspicio melius aliquod consilium, nec satis
occurrit, puella pulsat fores. Ego clanculum submoto 195
scamno rogo quid velit. Respondit nescio quid se
adferre, sed voce alacri. Aperio fores, blandior et adludo
puellae, quo metum dissimulem. Sedemus interim
tanquam duae victimae mactatorem exspectantes.
Convenit tamen inter nos ut otiose sobrieque fabularemur 200
ad ignem absque potatione, donec indusiati
caligatique vicissim dormiremus ac vigilaremus. Paulo
post ingreditur bonus ille vir, tanquam omnium rerum
ignarus; observo hominem oculis diligenter. Quo
fixius contemplor, eo certius latronem video; qui cum 205
tandem se una cum suo tirone lecto composuisset,
consequimur et nos, nec ea nocte quicquam sensimus,
nisi quod experrectus Anglus gladium, quem ad pulvinum
locaverat, longe amotum in extremum usque
cubiculi angulum repperit. Nam duobus nobis unicus 210
duntaxat erat ensis ac chirotheca loricata; haec erat
nostra panoplia.
Ego multo ante diluculum consurgo, fenestras ac
fores cubiculi aperio. Iam lucescere clamo, strepo,
familiares expergefacio. Dum finem non facio, ibi 215
latro voce quam diceres esse non somnolenti, 'Quid
paras?' inquit. 'Vixdum est hora noctis undecima.'
Ego contra clamo coelum esse densissimis obductum
nebulis, mox clarum diem emicaturum. Quid multis?
Adfertur lucerna. Interea ut observarem quid ageretur 220
in inferioribus aedibus, decurro; obambulans ac
circumspectans offendo latronum equos stantes ephippiis
impositis, quomodo necesse erat eos totam stetisse
noctem, cum praeter modo excitatam puellam nemo
non esset in stratis. Tandem surgunt et nostri 225
carnifices. Ibi res quaepiam incommoda, ut videbatur,
nobis saluti fuit. Nihil enim latronem illum exciverat,
nisi quod nos quam pecuniosissimos esse existimaret;
at haec una res illi fidem facere potuit nos tenui
pecunia esse. Minusculum erat argenteae pecuniae 230
quam ut cauponi pro cena atque equis omnium satisfacere
possem. Aut igitur ille aureum mutaret iussi,
aut locator meo nomine quinque duodenarios (tantum
enim deerat) redderet, apud divum Dionysium a me
recepturus. Cauponaria neque sibi lances domi, neque 235
qui mutaret aurum esse iurabat. Latro ille ait se ea
quidem lege facturum, si sibi aureum pignoris loco
tradidissem; hortabatur impendio id ut facerem cauponaria,
mulier ut scelesta, ita et impudens et stulta:
inde multa ac longa inter nos rixa. Poscebam mihi 240
fores aperiret, me ipsum mutandi auri causa monasterii
Priorem, quod e regione est, aditurum; illa negabat.
Rixatum est ad lucem usque. Tandem iussi sumus
aurum quod mutatum vellemus proferre; protuli. Ibi
alii nummo pondus deerat, alius adulterina materia 245
dicebatur, alius parum solidus; hoc nimirum consilio,
ut si quid reconditi esset auri, id proferre cogeremur.
Ego cum sancte adiurassem mihi praeter eos nullos
esse aureos, 'At comitem' inquit 'quin tu suos proferre
iubes? Video enim illum belle esse nummatum'; 250
idque iam blandius coepit poscere. Ego vero vultu
et voce, ita ut solent et vera et ex animo loquentes,
nihil comiti praeter syngrapham esse deiero. Profertur
denique libripens, prodit et caupo; ibi libratum est
sesquihoram, nec aureus erat cui non aliquid scrupulorum 255
deesset. In aliis deerat ponderi, in aliis causabantur
materiam. Animadverti tandem et lancibus
subesse fraudem et ponderi. Et forte fortuna id quod
erat gravius manu corripio, caupone tum imprudente.
Reliquum erat ut altero ponderaret, et repente utraque 260
lance aureus praeponderabat. In utramcunque lancem
translatus erat, eam inclinabat. Erat enim nummus
pervetustus, cui supererat ultra legitimum pondus; ut
in his decrescunt omnia.
Iam iugulis nostris utcunque consultum erat, nihilque 265
agebatur nisi ut lucelli aliquid per calumniam
abraderent. Tum latro ille spe propemodum frustratus
sua, vel quod parum magnifice nos nummatos intellegeret,
vel quod se iam in certam suspicionem nobis
venisse videret meque nonnihil etiam minitantem, 270
denique quod iam multus esset dies, cauponem sibi
nimis quam familiarem a nobis sevocat. Aureum inter
sese mutant, pro cena et equis retinent quantum
libuit. Accepi viginti tres denarios, equidem laetus:
tum metu, quantum mea fert simplicitas, dissimulato, 275
'Quin' inquam 'iam equos conscendimus?'
Stabat etiamdum otiosus locator ille. 'Quid tibi'
inquam 'in animo est? Cur non hinc fugimus? An
ire ne nunc quidem paratus es?' 'Non sum,' inquit
'nisi universam summam reddideris.' 'Et quantum 280
tandem poscis?' inquam. Poscit impudentissime
quantum libitum erat, et quantum poscere conveniebat
impudentissimum latronem. 'Duc igitur' inquam
'ita ut recepisti me Parisios, atque illic ratione inita
quod tuum erit accipies.' At ille 'Quid' inquit 'mihi 285
Parisiis des, qui hic etiam mecum pugnas?' Sapiebat,
non passus est se e suo latrocinio extrahi; nam a me
quidem ista fingebantur, quippe cui nihil minus fuerit
in animo quam cum carnificibus illis itineri me committere.
Paulisper rixatus, cum ille nihil se commoveret, 290
ad sacrum me ire fingo; verum recta transmisso
flumine Parisios peto, nec prius latronis sicam timere
desivimus, quam Dionysius nos moenibus suis exciperet.
Postridie Calendas Februarias Lutetiam pervenimus,
itinere vexati, exhausti pecuniis. 295
X. ERASMUS RENDERS ACCOUNT OF HIMSELF TO COLET
ERASMUS IOANNI COLETO SUO S.P.D.
Si vel amicitia nostra, doctissime Colete, vulgaribus
causis coiisset, vel tui mores quicquam unquam vulgi
sapuisse visi essent, vererer equidem nonnihil, ne ea
tam longa tamque diuturna locorum ac temporum
seiunctione, si non interisset, certe refrixisset. Nunc 5
quoniam te mihi doctrinae cuiusdam singularis admiratio
amorque pietatis, me tibi spes fortasse nonnulla
vel opinio potius harum rerum conciliavit, non puto
metuendum esse, quod vulgo videmus accidere, ne
ideo desierim esse in animo quod absim ab oculis. 10
Quod autem compluribus iam annis nihil a Coleto
redditur literarum, vel occupationes tuas, vel quod
certum non scires ubi locorum agerem, denique quidvis
potius in causa fuisse mihi persuaserim quam oblivionem
amiculi. Sed ut de silentio nec debeo nec 15
velim expostulare tecum, ita maiorem in modum te
oro obsecroque ut posthac tantillum otii suffureris
studiis negotiisque tuis, quo me nonnunquam literis
tuis compelles. Miror nihil dum tuarum commentationum
in Paulum atque in Evangelia prodiisse in 20
lucem. Equidem non ignoro tuam modestiam; verum
ista quoque tibi aliquando vincenda et publicae utilitatis
respectu excutienda. De Doctoris titulo ac Decanatus
honore neque non aliis quibusdam ornamentis
quae tuis virtutibus ultro delata esse audio, non tam 25
tibi gratulor, quem certo scio nihil inde sibi praeter
laborem vindicaturum, quam iis quibus tu ista gesturus
es, quam ipsis honoribus, qui tum demum hoc nomine
digni videntur, cum inciderint in promerentem neque
tamen ambientem. 30
Dici non queat, optime Colete, quam velis equisque
properem ad sacras literas, quam omnia mihi fastidio
sint quae illinc aut avocant aut etiam remorantur.
Sed fortunae iniquitas, quae me perpetuo eodem aspicit
vultu, fuit in causa quo minus me quiverim ab his 35
tricis expedire. Hoc itaque animo me in Galliam
recepi, ut eas si nequeam absolvere, certe quocunque
modo abiiciam. Deinde liber ac toto pectore divinas
literas aggrediar, in his reliquam omnem aetatem
insumpturus. Quanquam ante triennium ausus sum 40
nescio quid in epistolam Pauli ad Romanos, absolvique
uno quasi impetu quatuor volumina; progressurus,
ni me quaedam avocassent: quorum illud praecipuum,
quod passim Graeca desiderarem. Itaque iam
triennium ferme literae Graecae me totum possident, 45
neque mihi videor operam omnino lusisse. Coeperam
et Hebraicas attingere, verum peregrinitate sermonis
deterritus, simul quod nec aetas nec ingenium hominis
pluribus rebus pariter sufficit, destiti. Origenis
operum bonam partem evolvi; quo praeceptore mihi 50
videor non nullum fecisse operae pretium. Aperit
enim quasi fontes quosdam et rationes indicat artis
theologicae.
Mitto ad te munusculum literarium, Lucubratiunculas
aliquot meas; in quibus est et concertatio 55
illa De reformidatione Christi, qua quondam in Anglia
sumus conflictati; quanquam adeo mutata ut vix
agnoscas. Praeterea, quae tu responderas quaeque ipse
rettuleram, non quibant inveniri. Enchiridion non ad
ostentationem ingenii aut eloquentiae conscripsi, verum 60
ad hoc solum, ut mederer errori vulgo religionem constituentium
in caerimoniis et observationibus rerum
corporalium, ea quae ad pietatem pertinent, mire neglegentium.
Conatus autem sum velut artificium quoddam
pietatis tradere, more eorum qui de disciplinis 65
certas rationes conscripsere; reliqua omnia paene alieno
scripsi stomacho: quod laboris datum est animo Batti
mei et affectibus Annae Principis Verianae. A
Panegyrico sic abhorrebam, ut non meminerim quicquam
fecisse me magis reluctante animo. Videbam enim 70
genus hoc citra adulationem tractari non posse. Ego
tamen novo sum usus artificio, ut et in adulando sim
liberrimus et in libertate adulantissimus.
Si quid tuarum lucubrationum voles excudi formulis,
exemplar tantum mittito; reliquum a me curabitur, 75
ut emendatissime excudatur. Et scripsi nuper, et
meministi opinor, de centum Adagiorum libris nostro
sumptu in Angliam transmissis, idque ante triennium.
Scripserat mihi Grocinus se summa fide summaque
diligentia curaturum ut ex animi mei sententia distraherentur. 80
Neque dubito quin promissa praestiterit, ut
est vir omnium quos alit Britannia integerrimus optimusque.
Dignaberis igitur et ipse hac in re operam
tuam mihi commodare, admonendo atque exstimulando
eos per quos putabis negotium oportere confici. 85
Neque enim dubitandum quin tanto spatio divenditi
sint libri, et necesse est pecuniam ad aliquos pervenisse;
quae mihi in praesenti sic usui futura est ut
nunquam aeque. Quavis enim ratione mihi est elaborandum
ut menses aliquot totus mihi vivam, quo me 90
aliquando ab iis extricem quae in literis profanis
institui; id quod hac hieme sperabam futurum, nisi
me tam multae spes elusissent. Neque admodum
magna pecunia redimi poterit haec libertas, nimirum
paucorum mensium. 95
Quare te obsecro ut me ad sacra studia vehementer
anhelantem, quoad potes, adiuves, atque ab iis literis,
quae mihi iam dulces esse desierunt, asseras. Non
mihi rogandus est Comes meus, Guilielmus Montioius;
tamen neque ab re neque absurde facturus videatur, si 100
sua benignitate nonnihil adiuverit me, vel quod sic
semper favit studiis meis, vel quod argumentum est
ipso auctore susceptum ipsiusque inscriptum nomini,
nempe Adagiorum. Poenitet enim prioris editionis,
vel quod typographorum culpa sic est mendosa, ut 105
studio depravata videatur; vel quod instigantibus quibusdam
praecipitavi opus, quod mihi nunc demum
ieiunum atque inops videri coepit, posteaquam Graecos
evolvi auctores. Decretum est igitur altera editione
et meam et chalcographorum culpam sarcire, simulque 110
studiosis utilissimo argumento consulere. Quanquam
autem interim rem tracto fortassis humiliorem, tamen
dum in Graecorum hortis versor, multa obiter decerpo,
in posterum usui futura etiam sacris in literis. Nam
hoc unum expertus video, nullis in literis nos esse 115
aliquid sine Graecitate. Aliud enim est coniicere,
aliud iudicare, aliud tuis, aliud alienis oculis credere.
En quo crevit epistola: verum sic loquacem amor, non
vitium, facit. Vale, doctissime atque optime Colete.
Sixtino nostro quid acciderit cupio cognoscere; tum 120
quid rerum agat dominus Prior Richardus Charnocus,
animus tuus. Quo certius ad me perferantur ea
quae scripturus missurusve es, iubebis reddi magistro
Christophoro Fischero tui amantissimo, omniumque
literatorum fautori summo, in cuius familia diversor. 125
Lutetiae. ANNO M.D.IIII.
XI. A VISIT TO LAMBETH
Annis aliquot ante quam Italiam adii, exercendae
Graecitatis causa, quando non erat praeceptorum copia,
verteram Hecubam Euripidis, tum agens Lovanii. Ad
id audendum provocarat F. Philelphus, qui primam
eius fabulae scenam vertit in oratione quadam funebri, 5
parum ut tum mihi visum est feliciter. Porro cum
stimulos adderet tum hospes meus Ioannes Paludanus,
eius Academiae rhetor, vir si quis alius exacto iudicio,
perrexi quo coeperam. Deinde ubi literis ac montibus,
quod aiunt, aureis amicorum pellectus redieram in 10
Angliam, addidi praefationem et carmen iambicum
plus quam extemporarium, cum forte vacaret membrana,
atque auctoribus eruditis amicis sed praecipue
Guilhelmo Grocino, qui tum inter multos Britanniae
doctos primam laudem tenebat, obtuli libellum dicatum 15
reverendissimo praesuli Guilhelmo archiepiscopo
Cantuariensi, totius Angliae primati et eius regni
Cancellario, hoc est iudici summo. Hoc erat tum
notitiae nostrae felix auspicium. Is cum me paucis salutasset
ante prandium, hominem minime multiloquum 20
aut ambitiosum, rursus a prandio paucis confabulatus,
ut est et ipse moribus minime molestis, dimisit cum
honorario munere, quod suo more solus soli dedit, ne
vel pudore vel invidia gravaret accipientem: id actum
est Lambethae. Dum ab hoc redimus cymba vecti, 25
quemadmodum illic mos est, inter navigandum rogat
me Grocinus quantum accepissem muneris; dico summam
immensam, ludens. Cum ille rideret, quaero
causam risus, et an non crederet Praesulis animum esse
talem, qui tantum dare vellet; aut fortunam esse talem 30
ut tantam benignitatem ferre non posset; aut opus non
esse dignum aliquo magnifico munere. Tandem edito
muneris modo, cum ludens rogarem cur tantillum dedisset,
urgenti respondit, nihil horum esse, sed obstitisse
suspicionem, ne forte idem operis alibi dedicassem alteri. 35
Eam vocem admiratus, cum rogarem unde nam ea
suspicio venisset homini in mentem, ridens 'Quia sic'
inquit 'soletis vos'; significans id solere fieri a nostrae
farinae hominibus. Hic aculeus cum inhaereret animo
meo rudi talium dicterioram, simulatque me Lutetiam 40
receperam, inde petiturus Italiam, librum Badio tradidi
formulis excudendum, adiecta Iphigenia Aulidensi,
quam fusius ac liberius verteram agens in Anglia; et
cum unam duntaxat obtulissem Praesuli, utramque
dicavi eidem. Sic ultus sum Grocini dictum, cum 45
interim non haberem in animo revisere Britanniam,
nec de repetendo Archiepiscopo cogitarem: tanta tum
erat in tam tenui fortuna superbia.
XII. A LETTER TO ALDUS
ALDO MANUTIO ROMANO ERASMUS ROTERODAMUS S.P.D.
Illud apud me saepenumero optavi, doctissime Manuti,
ut quantum lucis attulisses utrique literaturae,
non solum arte tua formulisque longe nitidissimis,
verum etiam ingenio doctrinaque neutiquam triviali,
tantundem emolumenti illa tibi vicissim rettulisset. 5
Nam quantum ad famam attinet, dubium non est quin
in omnem usque posteritatem Aldus Manutius volitaturus
sit per omnium ora, quicunque literarum sacris
sunt initiati. Erit autem memoria tua, quemadmodum
nunc est fama, non illustris modo sed favorabilis 10
quoque et amanda; propterea quod (ut audio) restituendis
propagandisque bonis auctoribus das operam,
summa quidem cura, at non pari lucro, planeque Herculis
exemplo laboribus exerceris, pulcherrimis quidem
illis et immortalem gloriam allaturis aliquando, 15
verum aliis interim frugiferis magis quam tibi. Audio
Platonem Graecanicis abs te formulis excudi, quem
docti plerique iam vehementer exspectant. Quos auctores
medicinae impresseris cupio cognoscere. Atque
utinam Paulum Aeginetam nobis dones. Demiror 20
quid obstiterit quo minus Novum Testamentum iampridem
evulgaris, opus (ni me fallit coniectura) etiam
vulgo placiturum, maxime nostro, id est Theologorum,
ordini.
Mitto ad te duas Tragoedias a me versas magna quidem 25
audacia, ceterum satisne feliciter ipse iudicabis.
Tomas Linacer, Gulielmus Grocinus, Gulielmus Latimerus,
Cutbertus Tunstallus, tui quoque amici, non tantum
mei, magnopere probarunt; quos ipse nosti doctiores
esse quam ut iudicio fallantur, sinceriores quam ut 30
amico velint adulari, nisi si quid amore nostri caecutiunt;
nequo damnant conatum meum Itali quibus
adhuc ostendi. Badius impressit sibi sat feliciter, ut
scribit; nam ex animi sententia divendidit exemplaria
iam omnia. Verum non satis consultum est famae 35
meae, usque adeo mendis scatent omnia; atque offert
quidem ille operam suam ut superiorem editionem
posteriore resarciat. Sed vereor ne iuxta Sophocleum
adagium malum malo sarciat. Existimarim lucubrationes
meas immortalitate donatas, si tuis excusae formulis 40
in lucem exierint, maxime minutioribus illis
omnium nitidissimis. Ita fiet ut volumen sit perpusillum,
et exiguo sumptu res conficiatur. Quod si tibi
videbitur commodum negotium suscipere, ego exemplar
emendatum quod mitto per hunc iuvenem gratis suppeditabo, 45
nisi paucula volumina mittere volueris amicis
donanda.
Neque ego vererer rem meo sumptu meoque periculo
moliri, nisi mihi esset intra paucos menses Italia relinquenda. 50
Quare pervelim rem quamprimum absolvi.
Est autem vix decem dierum negotium. Quod si modis
omnibus postulas ut centum aut ducenta volumina ad
me recipiam, tametsi non solet mihi admodum propitius
esse Mercurius et incommodissimum erit sarcinam
transportari, tamen ne id quidem gravabor, modo tu 55
aequum praescribas pretium. Vale, doctissime Alde,
et Erasmum in eorum numero ponito qui tibi ex animo
bene cupiunt.
Si quid est in officina tua non usitatorum auctorum,
gratum facies si indicabis; nam docti illi Britanni hoc 60
mihi negotii dederunt uti pervestigarem. Si de imprimendis
Tragoediis res animo tuo non sedet omnino,
reddes exemplar huic ipsi qui attulit ad me referendum.
Bononiae. v. Cal. Novembr.
Aldo Manutio Romano, viro undecunque doctissimo. 65
Venetiis.
XIII. AN INTERVIEW WITH GRIMANI
ERASMUS ROTERODAMUS AUGUSTINO EUGUBINO, CANCELLARIO REGULARIUM SANCTI
AUGUSTINI, ORDINIS SANCTI SALVATORIS S.
Et animum istum et fortunam gratulor, Augustine
doctissime, non tibi modo sed et sacrarum literarum
studiosis. Quos oportet omnes, si grati esse volunt,
bene precari manibus incomparabilis viri Dominici
Grymani, qui pulcherrimum hoc propositum et animo 5
concepit et constanter perfecit, ut bibliothecam optimis
quibusque libris diversarum linguarum instructam non
mediocribus impendiis pararit, suique monumentum
reliquerit: qui non video quo speciosiore titulo
memoriam suae gentis posteritati valuerit commendare. 10
Cum agerem Romae, semel atque iterum ab
illo ad colloquium invitatus, ut tum abhorrebam a
cultu magnatum, tandem illius palatium adii, pudore
magis quam ex animo. Nec in area nec in vestibulo
ulla hominis musca apparebat. Erat tum tempus 15
pomeridianum. Equum tradidi famulo et ascendi
solus. Venio ad primum atrium, neminem video: ad
secundum ac tertium, tantundem: nullum ostium
occlusum repperi. Mecum demirans solitudinem, ad
extremum venio: illic unum tantum reperio, Graeculum 20
ut opinor medicum, tonso capite, custodem
ostii patentis. Rogo quid ageret Cardinalis. Ait
intus cum aliquot generosis confabulari. Cum nihil
adderem, rogat quid vellem. 'Salutare,' inquam, 'si
commodum esset. Nunc quia non vacat, alias 25
revisam.' Dum abiturus paulisper per fenestram
loci situm prospicio, redit ad me Graecus, percontans
num quid velim renuntiari Cardinali. 'Nihil' inquam
'opus interpellare illius colloquium, sed brevi rediturus
sum.' Tandem sciscitanti nomen edo. Eo audito, 30
me non sentiente se proripuit intro, moxque egressus
iubet ne quo abeam, ac protinus accersor. Venientem
excipit non ut cardinalis--et talis cardinalis--extremae
sortis homunculum, sed ut collegam. Posita est sella,
collocuti sumus plus quam duas horas, nec interim 35
licuit manum admovere pileo. Prodigiosam in tanto
rerum fastigio comitatem!
Pages:
1 |
2 | 3 |
4 |
5 |
6 |
7 |
8 |
9 |
10 |
11