Germania and Agricola
C >>
Caius Cornelius Tacitus >> Germania and Agricola
Pages:
1 |
2 | 3 |
4 |
5 |
6 |
7 |
8 |
9 |
10 |
11 |
12 |
13 |
14 |
15 |
16 |
17
XVI. Nullas Germanorum populis urbes habitari, satis notum est: ne pati
quidem inter se junctas sedes. Colunt discreti ac diversi, ut fons, ut
campus, ut nemus placuit. Vicos locant, non in nostrum morem, connexis et
cohaerentibus aedificiis: suam quisque domum spatio circumdat, sive
adversus casus ignis remedium, sive inscitia aedificandi. Ne caementorum
quidem apud illos aut tegularum usus: materia ad omnia utuntur informi et
citra speciem aut delectationem. Quaedam loca diligentius illinunt terra
ita pura ac splendente, ut picturam ac lineamenta colorum imitetur.
Solent et subterraneos specus aperire, eosque multo insuper fimo onerant,
suffugium hiemi et receptaculum frugibus: quia rigorem frigorum ejusmodi
locis molliunt: et, si quando hostis advenit, aperta populatur, abdita
autem et defossa aut ignorantur, aut eo ipso fallunt, quod quaerenda
sunt.
XVII. Tegumen omnibus sagum, fibula, aut, si desit, spina consertum:
cetera intecti totos dies juxta focum atque ignem agunt. Locupletissimi
veste distinguuntur, non fluitante, sicut Sarmatae ac Parthi, sed stricta
et singulos artus exprimente. Gerunt et ferarum pelles, proximi ripae
negligenter, ulteriores exquisitius, ut quibus nullus per commercia
cultus. Eligunt feras, et detracta velamina spargunt maculis pellibusque
belluarum, quas exterior Oceanus atque ignotum mare gignit. Nec alius
feminis quam viris habitus, nisi quod feminae saepius lineis amictibus
velantur, eosque purpura variant, partemque vestitus superioris in
manicas non extendunt, nudae brachia ac lacertos: sed et proxima pars
pectoris patet.
XVIII. Quanquam severa illic matrimonia; nec ullam morum partem magis
laudaveris: nam prope soli barbarorum singulis uxoribus contenti sunt,
exceptis admodum paucis, qui non libidine, sed ob nobilitatem, plurimis
nuptiis ambiuntur, Dotem non uxor marito, sed uxori maritus offert.
Intersunt parentes et propinqui, ac munera probant: munera non ad
delicias muliebres quaesita, nec quibus nova nupta comatur: sed boves et
frenatum equum et scutum cum framea gladioque. In haec munera uxor
accipitur: atque invicem ipsa armorum aliquid viro affert: hoc maximum
vinculum, haec arcana sacra, hos conjugales deos arbitrantur. Ne se
mulier extra virtutum cogitationes extraque bellorum casus putet, ipsis
incipientis matrimonii auspiciis admonetur, venire se laborum
periculorumque sociam, idem in pace, idem in proelio passuram ausuramque:
hoc juncti boves, hoc paratus equus, hoc data arma denuntiant; sic
vivendum, sic pereundum: accipere se, quae liberis inviolata ac digna
reddat, quae nurus accipiant rursus, quae ad nepotes referantur.
XIX. Ergo septa pudicitia agunt, nullis spectaculorum illecebris, nullis
conviviorum irritationibus corruptae. Litterarum secreta viri pariter ac
feminae ignorant. Paucissima in tam numerosa gente adulteria; quorum
poena praesens et maritis permissa. Accisis crinibus, nudatam, coram
propinquis, expellit domo maritus, ac per omnem vicum verbere agit:
publicatae enim pudicitiae nulla venia: non forma, non aetate, non opibus
maritum invenerit. Neme enim illic vitia ridet: nec corrumpere et
corrumpi saeculum vocatur. Melius quidem adhuc eae civitates, in quibus
tantum virgines nubunt, et cum spe votoque uxoris semel transigitur. Sic
unum accipiunt maritum, quo modo unum corpus unamque vitam, ne ulla
cogitatio ultra, ne longior cupiditas, ne tanquam maritum, sed tanquam
matrimonium ament. Numerum liberorum finire, aut quenquam ex agnatis
necare, flagitium habetur: plusque ibi boni mores valent, quam alibi
bonae leges.
XX. In omni domo nudi ac sordidi, in hos artus, in haec corpora, quae
miramur, excrescunt. Sua quemque mater uberibus alit, nec ancillis ac
nutricibus delegantur. Dominum ac servum nullis educationis deliciis
dignoscas: inter eadem pecora, in eadem humo degunt; donec aetas separet
ingenuos, virtus agnoscat. Sera juvenum Venus; eoque inexhausta pubertas:
nec virgines festinantur; eadem juventa, similis proceritas: pares
validaeque miscentur; ac robora parentum liberi referunt. Sororum filiis
idem apud avunculum, qui ad patrem honor. Quidam sanctiorem arctioremque
hunc nexum sanguinis arbitrantur, et in accipiendis obsidibus magis
exigunt; tanquam et in animum firmius, et domum latius teneant. Heredes
tamen successoresque sui cuique liberi: et nullum testamentum. Si liberi
non sunt, proximus gradus in possessione fratres, patrui, avunculi.
Quanto plus propinquorum, quo major affinium numerus, tanto gratiosior
senectus, nec ulla orbitatis pretia.
XXI. Suscipere tam inimicitias, seu patris, seu propinqui, quam
amicitias, necesse est: nec implacabiles durant. Luitur enim etiam
homicidium certo armentorum ac pecorum numero, recipitque satisfactionem
universa domus: utiliter in publicum; quia periculosiores sunt
inimicitiae juxta libertatem. Convictibus et hospitiis non alia gens
effusius indulget. Quemcunque mortalium arcere tecto, nefas habetur: pro
fortuna quisque apparatis epulis excipit. Cum defecere, qui modo hospes
fuerat, monstrator hospitii et comes: proximam domum non invitati adeunt:
nec interest; pari humanitate accipiuntur. Notum ignotumque, quantum ad
jus hospitis, nemo discernit. Abeunti, si quid poposcerit, concedere
moris: et poscendi invicem eadem facilitas. Gaudent muneribus: sed nec
data imputant, nec acceptis obligantur. Victus inter hospites comis.
XXII. Statim e somno, quem plerumque in diem extrahunt, lavantur, saepius
calida, ut apud quos plurimum hiems occupat. Lauti cibum capiunt:
separatae singulis sedes et sua cuique mensa: tum ad negotia, nec minus
saepe ad convivia, procedunt armati. Diem noctemque continuare potando,
nulli probrum. Crebrae, ut inter vinolentos, rixae, raro conviciis,
saepius caede et vulneribus transiguntur. Sed et de reconciliandis
invicem inimicis et jungendis affinitatibus et asciscendis principibus,
de pace denique ac bello plerumque in conviviis consultant: tanquam nullo
magis tempore aut ad simplices cogitationes pateat animus, aut ad magnas
incalescat. Gens non astuta nec callida aperit adhuc secreta pectoris
licentia joci. Ergo detecta et nuda omnium mens postera die retractatur,
et salva utriusque temporis ratio est: deliberant, dum fingere nesciunt;
constituunt, dum errare non possunt.
XXIII. Potui humor ex hordeo aut frumento, in quandam similitudinem vini
corruptus. Proximi ripae et vinum mercantur. Cibi simplices; agrestia
poma, recens fera, aut lac concretum. Sine apparatu, sine blandimentis,
expellunt famem. Adversus sitim non eadem temperantia. Si indulseris
ebrietati suggerendo quantum concupiscunt, haud minus facile vitiis, quam
armis vincentur.
XXIV. Genus spectaculorum unum atque in omni coetu idem. Nudi juvenes,
quibus id ludicrum est, inter gladios se atque infestas frameas saltu
jaciunt. Exercitatio artem paravit, ars decorem: non in quaestum tamen
aut mercedem; quamvis audacis lasciviae pretium est voluptas spectantium.
Aleam, quod mirere, sobrii inter seria exercent tanta lucrandi perdendive
temeritate, ut, cum omnia defecerunt, extremo ac novissimo jactu de
libertate ac de corpore contendant. Victus voluntariam servitutem adit:
quamvis juvenior, quamvis robustior, alligari se ac venire patitur: ea
est in re prava pervicacia: ipsi fidem vocant. Servos conditionis hujus
per commercia tradunt, ut se quoque pudore victoriae exsolvant.
XXV. Ceteris servis, non in nostrum morem descriptis per familiam
ministeriis, utuntur. Suam quisque sedem, suos penates regit. Frumenti
modum dominus, aut pecoris aut vestis, ut colono, injungit: et servus
hactenus paret; cetera domus officia uxor ac liberi exsequuntur.
Verberare servum ac vinculis et opere coercere, rarum. Occidere solent,
non disciplina et severitate, sed impetu et ira, ut inimicum, nisi quod
impune. Liberti non multum supra servos sunt, raro aliquod momentum in
domo, nunquam in civitate; exceptis duntaxat iis gentibus, quae
regnantur: ibi enim et super ingenuos et super nobiles ascendunt: apud
ceteros impares libertini libertatis argumentum sunt.
XXVI. Fenus agitare et in usuras extendere, igno tum: ideoque magis
servatur, quam si vetitum esset. Agri pro numero cultorum ab universis in
vices occupantur, quos mox inter se secundum dignationem partiuntur:
facilitatem partiendi camporum spatia praestant. Arva per annos mutant:
et superest ager; nec enim cum ubertate et amplitudine soli labore
contendunt, ut pomaria conserant et prata separent et hortos rigent: sola
terrae seges imperatur. Unde annum quoque ipsum non in totidem digerunt
species hiems et ver et aestas intellectum ac vocabula habent autumni
perinde nomen ac bona ignorantur.
XXVII. Funerum nulla ambitio; id solum observatur, ut corpora clarorum
virorum certis lignis crementur. Struem rogi nec vestibus nec odoribus
cumulant: sua cuique arma, quorundam igni et equus adjicitur. Sepulcrum
caespes erigit; monumentorum arduum et operosum honorem, ut gravem
defunctis, aspernantur. Lamenta ac lacrimas cito, dolorem et tristitiam
tarde ponunt. Feminis lugere honestum est; viris meminisse. Haec in
commune de omnium Germanorum origine ac moribus accepimus: nunc
singularum gentium instituta ritusque, quatenus differant, quae nationes
e Germania in Gallias commigraverint, expediam.
XXVIII. Validiores olim Gallorum res fuisse, summus auctorum divus Julius
tradit: eoque credibile est etiam Gallos in Germaniam transgressos.
Quantulum enim amnis obstabat, quo minus, ut quaeque gens evaluerat,
occuparet permutaretque sedes, promiscuas adhuc et nulla regnorum
potentia divisas? Igitur inter Hercyniam sylvam Rhenumque et Moenum amnes
Helvetii, ulteriora Boii, Gallica utraque gens, tenuere. Manet adhuc
_Boihemi_ nomen, signatque loci veterem memoriam, quamvis mutatis
cultoribus. Sed utrum Aravisci in Pannoniam ab Osis, Germanorum natione,
an Osi ab Araviscis in Germaniam commigraverint, cum eodem adhuc sermone,
institutis, moribus utantur, incertum est: quia, pari olim inopia ac
libertate, eadem utriusque ripae bona malaque erant. Treveri et Nervii
circa affectationem Germanicae originis ultro ambitiosi sunt, tanquam per
hanc gloriam sanguinis a similitudine et inertia Gallorum separentur.
Ipsam Rheni ripam haud dubie Germanorum populi colunt, Vangiones,
Triboci, Nemetes. Ne Ubii quidem, quanquam Romana colonia esse meruerint
ac libentius Agrippinenses conditoris sui nomine vocentur, origine
erubescunt, transgressi olim et experimento fidei super ipsam Rheni ripam
collocati, ut arcerent, non ut custodirentur.
XXIX. Omnium harum gentium virtute praecipui Batavi, non multum ex ripa,
sed insulam Rheni amnis colunt, Chattorum quondam populus et seditione
domestica in eas sedes transgressus, in quibus pars Romani imperii
fierent. Manet honos et antiquae societatis insigne: nam nec tributis
contemnuntur, nec publicanis atterit: exempti oneribus et collationibus
et tantum in usum proeliorum sepositi, velut tela atque arma, bellis
reservantur. Est in eodem obsequio et Mattiacorum gens; protulit enim
magnitudo populi Romani ultra Rhenum, ultraque veteres terminos, imperii
reverentiam. Ita sede finibusque in sua ripa, mente animoque nobiscum
agunt, cetera similes Batavis, nisi quod ipso adhuc terrae suae solo et
coelo acrius animantur. Non numeraverim inter Germaniae populos, quanquam
trans Rhenum Danubiumque consederint, eos, qui Decumates agros exercent.
Levissimus quisque Gallorum et inopia audax, dubiae possessionis solum
occupavere. Mox limite acto promotisque praesidiis, sinus imperii et pars
provinciae habentur.
XXX. Ultra hos Chatti initium sedis ab Hercynio saltu inchoant, non ita
effusis ac palustribus locis ut ceterae civitates, in quas Germania
patescit; durant siquidem colles, paulatim rarescunt, et Chattos suos
saltus Hercynius prosequitur simul atque deponit. Duriora genti corpora,
stricti artus, minax vultus et major animi vigor. Multum, ut inter
Germanos, rationis ac solertiae: praeponere electos, audire praepositos,
nosse ordines, intelligere occasiones, differre impetus, disponere diem,
vallare noctem, fortunam inter dubia, virtutem inter certa numerare:
quodque rarissimum nec nisi ratione disciplinae concessum, plus reponere
in duce, quam exercitu. Omne robur in pedite, quem, super arma,
ferramentis quoque et copiis onerant. Alios ad proelium ire videas,
Chattos ad bellum. Rari excursus et fortuita pugna; equestrium sane
virium id proprium, cito parare victoriam, cito cedere: velocitas juxta
formidinem, cunctatio propior constantiae est.
XXXI. Et aliis Germanorum populis usurpatum rara et privata cujusque
audentia apud Chattos in consensum vertit, ut primum adoleverint, crinem
barbamque submittere, nec, nisi hoste caeso, exuere votivum obligatumque
virtuti oris habitum. Super sanguinem et spolia revelant frontem, seque
tum demum pretia nascendi retulisse, dignosque patria ac parentibus
ferunt. Ignavis et imbellibus manet squalor. Fortissimus quisque ferreum
insuper annulum (ignominiosum id genti) velut vinculum gestat, donec se
caede hostis absolvat. Plurimis Chattorum hic placet habitus. Jamque
canent insignes, et hostibus simul suisque monstrati. Omnium penes hos
initia pugnarum: haec prima semper acies, visu nova; nam ne in pace
quidem vultu mitiore mansuescunt. Nulli domus aut ager aut aliqua cura:
prout ad quemque venere, aluntur: prodigi alieni, contemptores sui donec
exsanguis senectus tam durae virtuti impares faciat.
XXXII. Proximi Chattis certum jam alveo Rhenum, quique terminus esse
sufficiat, Usipii ac Tencteri colunt. Tencteri, super solitum bellorum
decus, equestris disciplinae arte praecellunt: nec major apud Chattos
peditum laus, quam Tencteris equitum. Sic instituere majores, posteri
imitantur; hi lusus infantium, haec juvenum aemulatio, perseverant senes
inter familiam et penates et jura successionum equi traduntur; excipit
filius, non, ut cetera, maximus natu, sed prout ferox bello et melior.
XXXIII. Juxta Tencteros Bructeri olim occurrebant: nunc Chamavos et
Angrivarios immigrasse narratur, pulsis Bructeris ac penitus excisis
vicinarum consensu nationum, seu superbiae odio, seu praedae dulcedine,
seu favore quodam erga nos deorum: nam ne spectaculo quidem proelii
invidere: super sexaginta millia, non armis telisque Romanis, sed, quod
magnificentius est, oblectationi oculisque ceciderunt. Maneat, quaeso,
duretque gentibus, si non amor nostri, at certe odium sui: quando,
urgentibus imperii fatis, nihil jam praestare fortuna majus potest, quam
hostium discordiam.
XXXIV. Angrivarios et Chamavos a tergo Dulgibini et Chasuarii cludunt
aliaeque gentes, haud perinde memoratae. A fronte Frisii excipiunt.
Majoribus minoribusque Frisiis vocabulum est ex modo virium: utraeque
nationes usque ad Oceanum Rheno praetexuntur, ambiuntque immensos insuper
lacus et Romanis classibus navigatos. Ipsum quin etiam Oceanum illa
tentavimus: et superesse adhuc Herculis columnas fama vulgavit; sive
adiit Hercules, seu, quicquid ubique magnificum est, in claritatem ejus
referre consensimus. Nec defuit audentia Druso Germanico: sed obstitit
Oceanus in se simul atque in Herculem inquiri. Mox nemo tentavit;
sanctiusque ac reverentius visum, de actis deorum credere, quam scire.
XXXV. Hactenus in Occidentem Germaniam novimus. In Septentrionem ingenti
flexu redit. Ac primo statim Chaucorum gens, quanquam incipiat a Frisiis
ac partem littoris occupet, omnium, quas exposui, gentium lateribus
obtenditur, donec in Chattos usque sinuetur. Tam immensum terrarum
spatium non tenent tantum Chauci, sed et implent: populus inter Germanos
nobilissimus, quique magnitudinem suam malit justitia tueri: sine
cupiditate, sine impotentia, quieti secretique, nulla provocant bella,
nullis raptibus aut latrociniis populantur. Id praecipuum virtutis ac
virium argumentum est, quod, ut superiores agant, non per injurias
assequuntur. Prompta tamen omnibus arma, ac, si res poscat, exercitus,
plurimum virorum equorumque: et quiescentibus eadem fama.
XXXVI. In latere Chaucorum Chattorumque Cherusci nimiam ac marcentem diu
pacem illacessiti nutrierunt; idque jucundius, quam tutius, fuit: quia
inter impotentes et validos falso quiescas; ubi manu agitur, modestia ac
probitas nomina superioris sunt. Ita, qui olim boni aequique Cherusci,
nunc inertes ac stulti vocantur: Chattis victoribus fortuna in sapientiam
cessit. Tracti ruina Cheruscorum et Fosi, contermina gens, adversarum
rerum ex aequo socii, cum in secundis minores fuissent.
XXXVII. Eundem Germaniae sinum proximi Oceano Cimbri tenent, parva nunc
civitas, sed gloria ingens; veterisque famae lata vestigia manent,
utraque ripa castra ac spatia, quorum ambitu nunc quoque metiaris molem
manusque gentis et tam magni exitus fidem. Sexcentesimum et quadragesimum
annum urbs nostra agebat, cum primum Cimbrorum audita sunt arma, Caecilio
Metello et Papirio Carbone consulibus. Ex quo si ad alterum Imperatoris
Trajani consulatum computemus, ducenti ferme et decem anni colliguntur;
tamdiu Germania vincitur. Medio tam longi aevi spatio, multa invicem
damna: non Samnis, non Poeni, non Hispaniae Galliaeve, ne Parthi quidem
saepius admonuere: quippe regno Arsacis acrior est Germanorum libertas.
Quid enim aliud nobis, quam caedem Crassi, amisso et ipse Pacoro, infra
Ventidium dejectus Oriens objecerit? At Germani, Carbone et Cassio et
Scauro Aurelio et Servilio Caepione, M. quoque Manlio fusis vel captis,
quinque simul consulares exercitus Populo Romano, Varum, tresque cum eo
legiones, etiam Caesari abstulerunt: nec impune C. Marius in Italia,
divus Julius in Gallia, Drusus ac Nero et Germanicus in suis eos sedibus
perculerunt. Mox ingentes C. Caesaris minae in ludibrium versae. Inde
otium, donec occasione discordiae nostrae et civilium armorum, expugnatis
legionum hibernis, etiam Gallias affectavere: ac rursus pulsi, inde
proximis temporibus triumphati magis quam victi sunt.
XXXVIII. Nunc de Suevis dicendum est, quorum non una, ut Chattorum
Tencterorumve, gens: majorem enim Germaniae partem obtinent, propriis
adhuc nationibus nominibusque discreti, quanquam in commune Suevi
vocentur. Insigne gentis obliquare crinem nodoque substringere: sic Suevi
a ceteris Germanis, sic Suevorum ingenui a servis separantur in aliis
gentibus, seu cognatione aliqua Suevorum, seu quod saepe accidit,
imitatione, rarum et intra juventae spatium; apud Suevos, usque ad
canitiem, horrentem capillum retro sequuntur, ac saepe in ipso solo
vertice religant. Principes et ornatiorem habent: ea cura formae, sed
innoxiae: neque enim ut ament amenturve; in altitudinem quandam et
terrorem, adituri bella, compti, ut hostium oculis, ornantur.
XXXIX. Vetustissimos se nobilissimosque Suevorum Semnones memorant.
Fides antiquitatis religione firmatur. Stato tempore in silvam auguriis
patrum et prisca formidine sacram, omnes ejusdem sanguinis populi
legationibus coeunt, caesoque publice homine celebrant barbari ritus
horrenda primordia. Est et alia luco reverentia. Nemo nisi vinculo
ligatus ingreditur, ut minor et potestatem numinis prae se ferens, Si
forte prolapsus est, attolli et insurgere haud licitum: per humum
evolvuntur: eoque omnis superstitio respicit, tanquam inde initia gentis,
ibi regnator omnium deus, cetera subjecta atque parentia. Adjicit
auctoritatem fortuna Semnonum: centum pagis habitantur; magnoque corpore
efficitur, ut se Suevorum caput credant.
XL. Contra Langobardos paucitas nobilitat: plurimis ac valentissimis
nationibus cincti, non per obsequium, sed proeliis et periclitando tuti
sunt. Reudigni deinde et Aviones et Anglii et Varini et Eudoses et
Suardones et Nuithones fluminibus aut silvis muniuntur: nec quidquam
notabile in singulis, nisi quod in commune Nerthum, id est Terram matrem
colunt, eamque intervenire rebus hominum, invehi populis arbitrantur. Est
in insula Oceani castum nemus, dicatumque in eo vehiculum, veste
contectum attingere uni sacerdoti concessum. Is adesse penetrali deam
intelligit, vectamque bubus feminis multa cum veneratione prosequitur.
Laeti tunc dies, festa loca, quaecumque adventu hospitioque dignatur. Non
bella ineunt, non arma sumunt; clausum omne ferrum: pax et quies tunc
tantum nota, tunc tantum amata, donec idem sacerdos satiatam
conversatione mortalium deam templo reddat. Mox vehiculum et vestes, et,
si credere velis, numen ipsum secreto lacu abluitur. Servi ministrant,
quos statim idem lacus haurit; arcanus hinc terror sanctaque ignorantia,
quid sit illud, quod tantum perituri vident.
XLI. Et haec quidem pars Suevorum in secretiora Germaniae porrigitur.
Propior, ut quo modo paulo ante Rhenum, sic nunc Danubium sequar,
Hermundurorum civitas, fida Romanis, eoque solis Germanorum non in ripa
commercium, sed penitus, atque in splendidissima Rhaetiae provinciae
colonia. Passim et sine custode transeunt: et, cum ceteris gentibus arma
modo castraque nostra ostendamus, his domos villasque patefecimus non
concupiscentibus. In Hermunduris Albis oritur, flumen inclitum et notum
olim; nunc tantum auditur.
XLII. Juxta Hermunduros Narisci, ac deinde Marcomanni et Quadi agunt.
Praecipua Marcomannorum gloria viresque, atque ipsa etiam sedes, pulsis
olim Boiis, virtute parta. Nec Narisci Quadive degenerant. Eaque
Germaniae velut frons est, quatenus Danubio peragitur. Marcomannis
Quadisque usque ad nostram memoriam reges manserunt ex gente ipsorum,
nobile Marobodui et Tudri genus: jam et externos patiuntur. Sed vis et
potentia regibus ex auctoritate Romana: raro armis nostris, saepius
pecunia juvantur, nec minus valent.
XLIII. Retro Marsigni, Gothini, Osi, Burii, terga Marcomannorum
Quadorumque claudunt: e quibus Marsigni et Burii sermone cultuque Suevos
referunt Gothinos Gallica, Osos Pannonica lingua coarguit non esse
Germanos, et quod tributa patiuntur. Partem tributorum Sarmatae, partem
Quadi, ut alienigenis, imponunt. Gothini, quo magis pudeat, et ferrum
effodiunt. Omnesque hi populi pauca campestrium, ceterum saltus et
vertices montium jugumque insederunt. Dirimit enim scinditque Sueviam
continuum montium jugum, ultra quod plurimae gentes agunt: ex quibus
latissime patet Lygiorum nomen in plures civitates diffusum.
Valentissimas nominasse sufficiet, Arios, Helveconas, Manimos, Elysios,
Naharvalos. Apud Naharvalos antiquae religionis lucus ostenditur.
Praesidet sacerdos muliebri ornatu: sed deos, interpretatione Romana,
Castorem Pollucemque memorant: ea vis numini; nomen Alcis. Nulla
simulacra, nullum peregrinae superstitionis vestigium: ut fratres tamen,
ut juvenes, venerantur. Ceterum Arii super vires, quibus enumeratos paulo
ante populos antecedunt, truces, insitae feritati arte ac tempore
lenocinantur. Nigra scuta, tincta corpora: atras ad proelia noctes
legunt: ipsaque formidine atque umbra feralis exercitus terrorem
inferant, nullo hostium sustinente novum ac velut infernum aspectum: nam
primi in omnibus proeliis oculi vincuntur. Trans Lygios Gothones
regnantur, paulo jam adductius, quam ceterae Germanorum gentes, nondum
tamen supra libertatem. Protinus deinde ab Oceano Rugii et Lemovii
omniumque harum gentium insigne, rotunda scuta, breves gladii, et erga
reges obsequium.
XLIV. Suionum hinc civitates, ipso in Oceano, praeter viros armaque
classibus valent: forma navium eo differt, quod utrimque prora paratam
semper appulsui frontem agit: nec velis ministrantur, nec remos in
ordinem lateribus adjungunt. Solutum, ut in quibusdam fluminum, et
mutabile, ut res poscit, hinc vel illinc remigium. Est apud illos et
opibus honos; eoque unus imperitat, nullis jam exceptionibus, non
precario jure parendi. Nec arma, ut apud ceteros Germanos, in promiscuo,
sed clausa sub custode et quidem servo: quia subitos hostium incursus
prohibet Oceanus, otiosa porro armatorum manus facile lasciviunt:
enimvero neque nobilem neque ingenuum ne libertinum quidem, armis
praeponere regia utilitas est.
XLV. Trans Suionas aliud mare, pigrum ac prope immotum, quo cingi
cludique terrarum orbem hinc fides, quod extremus cadentis jam solis
fulgor in ortus edurat adeo clarus, ut sidera hebetet; sonum insuper
audiri, formasque deorum et radios capitis aspici persuasio adjicit.
Illuc usque, et fama vera, tantum natura. Ergo jam dextro Suevici maris
littore Aestyorum gentes alluuntur: quibus ritus habitusque Suevorum;
lingua Britannicae propior. Matrem deum venerantur: insigne
superstitionis, formas aprorum gestant; id pro armis omnique tutela:
securum deae cultorem etiam inter hostes praestat. Rarus ferri, frequens
fustium usus. Frumenta ceterosque fructus patientius, quam pro solita
Germanorum inertia, laborant. Sed et mare scrutantur, ac soli omnium
succinum, quod ipsi glesum vocant inter vada atque in ipso littore
legunt. Nec, quae natura quaeve ratio gignat, ut barbaris, quaesitum
compertumve. Diu quin etiam inter cetera ejectamenta maris jacebat, donec
luxuria nostra dedit nomen: ipsis in nullo usu: rude legitur, informe
perfertur, pretiumque mirantes accipiunt. Succum tamen arborum esse
intelligas, quia terrena quaedam atque etiam volucria animalia plerumque
interlucent, quae implicata humore, mox, durescente materia, cluduntur.
Fecundiora igitur nemora lucosque, sicut Orientis secretis, ubi thura
balsamaque sudantur, ita Occidentis insulis terrisque inesse, crediderim;
quae vicini solis radiis expressa atque liquentia in proximum mare
labuntur, ac vi tempestatum in adversa littora exundant. Si naturam
succini admoto igne tentes, in modum taedae accenditur, alitque flammam
pinguem et olentem: mox ut in picem resinamve lentescit. Suionibus
Sitonum gentes continuantur. Cetera similes, uno differunt, quod femina
dominatur: in tantum non modo a libertate, sed etiam a servitute
degenerant.
Pages:
1 |
2 | 3 |
4 |
5 |
6 |
7 |
8 |
9 |
10 |
11 |
12 |
13 |
14 |
15 |
16 |
17